{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aquatilibus 404","citation":"Pierre Belon, De aquatilibus 404","ref":"404","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/404","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/404","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/404.md","author":{"name":"Pierre Belon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon"},"work":{"title":"De aquatilibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus","urn":null},"verse":false,"words":212,"text":"Chamarum (inquit Aelianus) quaedam in litoribus dispersae iacent, nonnullae algae subiiciuntur: aliae in limo delitescunt, quaedam in saxis stabulantur. Sed & harum rursus nonnullae nigerrimae sunt, aliae argentei coloris, aliae asperae, aliae laeues. Hae quidem digitorum compressu confringuntur, illae verò vel aegerrimè saxo conteruntur. Porrò inter Chamarum genera (inquit Plinius) sunt tracheae laeues, pelorides, & glycimerides. Caeterum quae Chama Latinis dicitur, eadem Italis Cappa, Gallis autem Coquille appellatur. Alias autem his congeneres Itali addito cognomento Cappas sanctas, Capperozolas, cappas longas, & huiusmodi vocabulis nominant: De quibus nunc est seorsim disserendum. PIPERATA CHAMA. Chamam piperatam Veneti Beuerazas vel Peuerazas vocant ad discrimen maiorum, quas Biueronos appellant, palustre est concharum genus in coeno degens quod Anconitani & Rauennates Chalenam vel Chalcenam nomine à Chamula detorto vocitant. Biueroni autem dicuntur, vel quòd ob piperis saporem sitim excitent, vel quòd illae perpetuò bibant, neque diu sine aqua seruari possint, atque in forum allatae, & aquae immersae, geminam atque oblongam exerant ligulam, vt cochleae modo perpetuò sitientes moueri percipiantur. Supra modum fragiles habent testas, laeues ac compressas, non verùm vsqueadeò tenues, vt transpareant. Cardinibus non iunautem vt aliae conchae orbiculares guntur inuicem infarctis, sed neruo, vt ostrea. Labra non habent Piperata Chama Latinis, Venetis crenata, sed laeuia, magisque in rotunditatis ambitum circinnanBeueraza, vel Biueronus, vel Peuetur, quàm Tellinae. raga, Chalene vel Chalcene,","prev":{"citation":"De aquatilibus 403-2","label":"CHAMAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/403-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/403-2"},"next":{"citation":"De aquatilibus 405","label":"CHAMA LAEVIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/405","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/405"},"credit":{"text":"Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus","quality":"ocr"}}