{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aquatilibus 405","citation":"Pierre Belon, De aquatilibus 405","ref":"405","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/405","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/405","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/405.md","author":{"name":"Pierre Belon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon"},"work":{"title":"De aquatilibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"CHAMA LAEVIS. Chalcinella vel ChalceOmnium concharum albissimae sunt, quas Chamaeleias Graeci vocauerunt: Galladae autem (vt reor) Aristoteli dicuntur. Tantam mara Anconitanis & Ragnitudinem adipiscuntur in Oceano, vt quaternorum digitorum latituuennatibus. dinem, senorum autem longitudinem exuperent. quae res multò perspi cacius innotescet ex iis qui à Diuorum Iacobi aut Michaclis persolutis votis redeuntes, testas ea qua dixi magnitudine de suis pileis appendunt. Frequentius Romae, quàm in quauis alia vrbe diuenduntur cum Tellinis ac Pectinibus: Magnitudine quidem iuglandis, corpore ferè orbiculari, glabro, fragili, pellucido, rotundo, labris ac testa tenuibus, laeuibus, non aute denticulatis. Facilè à ca lido tanguntur: quamobrem mox hiantes sua labra pandunt: quò fit vt parum diu absint à mari quin exa nimentur, laeuique illisu fragantur: suam quoque aquam facilè amittunt, multasque arenulas recipiunt, à quibus quòd elui difficile possunt, vulgo respuuntur: Sed recentes, & adhuc viuae, Tellinis certè posthabendae non sunt. Indigenae Caparogas vel Caporozolas vocant. Nam Cappae nomine Itali Chamas intelligunt. Moueri autem à se Chamaeleias, ac sedem in litore mutare compertum habeo. quae res ei innotescet, qui has in vase aqua oppleto immerserit, quod Veneti plerumque faciunt, vt minus exanimes seruent, neue arenis conspurcentur, aut deteriores euadant. Aetius Dioscoridem ac Galenum secutus, Chamulas vocauit: Cc.iii. Chamarum (inquit Dioscorides) conchularumque exigua aqua decoctarum ius, aluum ciet: quae tamen appellatio non minus patet, quàm ostreorum. Omnia enim testa contecta comprehendit: quinetiam pro testa ipsa nonnunquam accipitur. Conchylia Plinius medicus lib. 5. cap. 1. appellat: Nihil (inquit) ex eis quod pingue est sumant, vt Isices, Pectines, & conchylia. Aëtius lib. 2. Marinorum (inquit) erinaceorum & conchularum, vetustorumque gallorum iura ventrem deiiciunt. Porro Conchylia quaedam Herodotus in montibus Aegypti nasci ac procreari tradit.","prev":{"citation":"De aquatilibus 404","label":"CHAMAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/404","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/404"},"next":{"citation":"De aquatilibus 406","label":"CHAMA TRACHEA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/406","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/406"},"credit":{"text":"Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus","quality":"ocr"}}