{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aquatilibus 415","citation":"Pierre Belon, De aquatilibus 415","ref":"415","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/415","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/415","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/415.md","author":{"name":"Pierre Belon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon"},"work":{"title":"De aquatilibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Biualuium testa duriore contectorum maior pars Ostreae vel Ostrea Latinis, Gallis des huistres vel Oestres, Massiliensibus Hosties, Italis Ostrege appellantur. Multorum sunt generum, tum ipso operculo nonnullis asperiore ac magis scabro, tum etiam ipsa magnitudine inter se dissidentium: Grandes enim sunt quae Pelagiae ex Oceano Lutetiam adferuntur. Sed cùm prae testae nimia mole ichthiopolas praegrauare soleant, neque longius in mediterranea loca deferri possint, carnosam partem seiungunt, ac sine testis mittere consueuerunt: quod rarò, aut nusquam in Graecia, rarissimè in Italia fieri solet. Nam quae à Brundusio in Lucrinum lacum transferebantur (quum Romana res magnitudinis atque luxuriae fastigium teneret) vt veluti dulcium aquarum gaudentes aduentu pinguescerent, integrae cum testis diuendebantur. Discrimen etiam ostreorum facere solent nationes ac litora, vt ali bi atque alibi meliora inueniantur. Optima sunt quae iuxta paludes ac fluuios reperiuntur: maiora enim dulciora, meliorisque succi euadunt. Quae verò ad litus marinum, aut inter saxa reperiuntur, vbi deest limi aut aquae dulcis copia, praua sunt, dura & gustu amara, mordacia, cibo ingrata. Grandescunt syderis quidem ratione, sed priuatim circa initia aestatis, vbi sol penetrat in vada. Praecipua vbicunque habentur spissa & lubrica, crassitudine potius spectanda, quam latitudine: neque in luto, neque in arenosis, sed in solido vado capta: spondylo breui, minus carnoso, nec fibris lacinioso. Ostreorum dos in medicina non eadem coctis quae crudis tribuitur. Ostrea enim vel cruda mandi solent, tuncque mollissimam habent carnem, sed glutinosam: & (vt Galenus tradit) salsum humorem generant: minus nutriunt, magisque aluum cient, quàm vt stomacho idonea sint. Elixa quoque eduntur, aut assa, seu in sartagine frixa. Qui verò lautitiae popinali student, in testis suis super cratem addito butyro, in aqua quam continent, incoqui curant: quibus minimum piperis adiiciunt, vt tentiginem salacem adaugeant.","prev":{"citation":"De aquatilibus 413","label":"DACTYLVS SEV VNGVIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/413","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/413"},"next":{"citation":"De aquatilibus 416","label":"DACTYLVS SEV VNGVIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/416","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/416"},"credit":{"text":"Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus","quality":"ocr"}}