{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aquatilibus 424","citation":"Pierre Belon, De aquatilibus 424","ref":"424","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/424","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/424","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/424.md","author":{"name":"Pierre Belon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon"},"work":{"title":"De aquatilibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"BVCCINVM AVT MVREX. Murex à Ceryce nomine Graeco κόρυξ prodiisse mihi videtur, & litera mutata in m, i verò in U, & in e. Buccinum alii vocant, vel quòd buccis admotum sonos musicos edat, vel quòd buccas inflare tibicines cogat. Eius enim concha antiquis tibicinibus fuit idonea: de qua Ouidium sic cecinisse puto: caua buccina sumitur illi Tortilis, in latum quae turbine surgit ab imo. Est enim eius concha etiam turbinata, & in anfractum intorta, sed quàm purpura minor: vnde & à quibusdam filius Purpurae dicitur: nullisque aculeis exertis clauata apparet, quemadmodum Purpurae concha, sed scabra est: habetque (inter notas à Plinio descriptas) rotunditatem oris in margine incisam. Vterque autem piscis, purpureum colorem fundit, estque Massiliae, Genuae ac Venetiis in cibis expetitus: sed Buccini caro Purpurae carne durior est. Ambo quoque fauare Aristoteli dicuntur, quod sane hoc pacto faciunt: Qua sub lapide prona parte oblonga, albaque deinceps pendentia disponunt, quae ita disposita faui nomen habent, ab apum similitudine. Supini autem sub lapide stabulantur cùm fauificant: quo verò tempore fauos extruunt, si incoquantur & abscindantur, oua intrò continere comperientur, quae salinario lentore lapidibus & cautibus ferruminant, vt inde decidere non possint, quod tam magno artificio construunt, vt nihil coaceruatum esse videatur. haec autem fauificatio verna esse solet. Caeterum Buccini concha vt plurimùm minimi oui magnitudinem non excedit. Strias in tergore quinas habet, vt Nerita, plaerisque in gyrum tuberculis obtusis breuibusque obseptas, multò quàm in Purpura frequentioribus. sed vbi in clauiculam desinunt, vnicus tantùm eam comitatur. interna parte incisam oris rotunditatem habet, turbinum modo, & canalem ad latus, per quem linguam exerit, Purpurarum more: eodemque operculo contegitur, quo etiam turbinata omnia, ne in testas contracta ab externis offendantur. Color Buccini testae intus lacteus, foris est fuluus: tantaque magnitudine nonnunquam crescit, vt ad Crateiam Purpurae & Buccini Decacotyli, id est, decem cotylarum, capaces reperiantur. Caeterum Lunae incremento pleniores sunt: aestate verò gracilescunt. Athenaeus, Galenus, Dioscorides, Oribasius plura de Buccinis medicamenta conscripserunt, à quibus singula peti possunt.","prev":{"citation":"De aquatilibus 423","label":"PVRPVRA MAIVSCVLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/423","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/423"},"next":{"citation":"De aquatilibus 427","label":"NERITE COCHLEA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/427","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/427"},"credit":{"text":"Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus","quality":"ocr"}}