{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aquatilibus 437","citation":"Pierre Belon, De aquatilibus 437","ref":"437","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/437","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/437","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/437.md","author":{"name":"Pierre Belon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon"},"work":{"title":"De aquatilibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Non natant autem more piscium pinnis praeditorum, sed suis villis aquam impellunt, ac perpetuò in imo considunt: moueri enim non possunt, nisi inferioribus villis aliquid pertingant. Coloribus tam numerosis variegatae sunt, vt nulla ars pictoria hanc venustatem imitari possit. Sex digitis longiores, vnico crassiores, rarò conspicies. Maculas permultas, albas & rubras vtrinque in lateribus habent, lineam rectam, liuidam, in summo tergore, totidemque articulis loricantur, quot floccis constant. Supina pars neruo rubro distinguitur, quo seipsas contrahunt ac dilatant, quatuor villorum ordinibus circunstipatae: totidemque in dorso lineas transuersas luteas inter articulationes, quot villorum tubulos habent. Caeterum erucae inerti & molli sunt corpore. Has testudines marinae, quae potissimùm algas depascuntur, plurimùm appetunt, vt iis dissectis integras erucas plerunque repererim. LEPVS MARINVS. Leporis marini descriptio apud antiquos authores admodum varia est: Hunc enim Dioscorides Lolligini paruae, alii verò caudatae similem effecerunt. Plinius offam informem in nostro mari, colore tatùm lepori similem scribit: In India, & magnitudine & pilo duriore tantum. Aelianus ex omni parte ad terreni leporis similitudinem praeter pilos accedere tradit. Apuleius, Cùm sit caetera exossis (inquit) duodecim tamen numero ossa ad similitudinem talorum suillorum in ventre connexa & catenata gerit. Aristoteles huius descriptionem subticuit, quòd fortè deiectamentum inutile esse videret: imò neque Oppianus de hoc quicquam meminisse visus est. Ego verò vt quod de hoc pisce comperi liberè affirmem: dicam leporem marinum animal paruum esse inter Lolligines, Lollios, aut Sepias: nonnunqua Ec.iii. etiam vnà cum Apuis capi solitum, odore tetro, nullam aliam habens formam, quàm (vt scribit Plinius) offae cuiusdam informis: cuius inter Cycladas magna est copia, fuluum leporis terrestris colorem imi tatur. Pulnionis marini more per mare diuagatur, tametsi pinnis careat. Pellucidum habet corpus, oui anserini crassitiem non excedens, quod pro libidine huc atque illuc transfert.","prev":{"citation":"De aquatilibus 436-2","label":"ERVCA MARINA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/436-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/436-2"},"next":{"citation":"De aquatilibus 438","label":"ERVCA MARINA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/438","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/438"},"credit":{"text":"Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus","quality":"ocr"}}