{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aquatilibus 55","citation":"Pierre Belon, De aquatilibus 55","ref":"55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/55.md","author":{"name":"Pierre Belon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon"},"work":{"title":"De aquatilibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"CHAMAELEON. Dictum est ranam ad Chamaeleonem hoc ipso accedere, quòd in capiendo cibo eadem ferè nitatur industria. Hoc autem vt certius ex scripto ac pictura appareat, de Chamaeleone hoc loco dicere instituimus: est enim paludibus etiam frequens animal. Chamaeleon igitur duplex à nobis conspectus est. Alter in Arabia pusillus, lacertam viridem non excedens, colore albicante, subfuluis ac rubentibus maculis distinctus: alter in Aegypti aestuariis frequens, corpore, duplo quàm Arabicus, maiori: colore inter indicum & viridem ambiguo, quem ex luteo in fuluum variè commutare solet: vnde versicolorem Chamaeleonem antiqui appellauerunt. Vterque autem Chamaeleon capite est cristato in camelopardalis modum, duobus vtrinque ossiculis in summa fronte prominentibus: lucidissimis oculis, pisi magnitudine, sola pelle contectis, vt quod ab ea extet, milii magnitudinem non excedat: admodum flexilibus, vt altero sursum aut deorsum inspiciente, alter, praeter caeterorum animalium morem, aliò intentus esse possit. Iners est animal vt & Salamandra, neque currere vt lacerta potest. Quamobrem hominum conspectum non refugit, nec facilè terretur, imò nec morsu hominem appetit. Arbusta conscendit ob viperarum ac cerastarum metum. Famem octo menses, atque interdum annum ferè integrum tolerat. Vnde falsò creditum est, eum nihil edere, ac vento ali: nam cùm pulmonibus magnis per ventris latera exporrectis praeditus sit, ventum intrò magno D.iiii. impetu attrahit, eoque intumescit, foramina ad nares & auditum habet. Oris rictum amplum, maxillas dentibus serratis supra & infra communitas, quales in Tephloti serpente videas. Linguam teretem sesquipalmum longam, quam à longè in insecta, quibus maximè vescitur, vibrat, & mucore quem in extremo spongiosum habet, muscas, scarabeos, locustas, formicas ad se adducit.","prev":{"citation":"De aquatilibus 54","label":"TESTVDINES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/54"},"next":{"citation":"De aquatilibus 56","label":"CHAMAELEON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/56"},"credit":{"text":"Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus","quality":"ocr"}}