{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aquatilibus 69","citation":"Pierre Belon, De aquatilibus 69","ref":"69","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/69","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/69.md","author":{"name":"Pierre Belon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon"},"work":{"title":"De aquatilibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"dis & inexclusis scatet vterus, superiorem eius partem, quae ad septum est, occupantibus: quorum alia dextro matricis cornu, alia sinistro concluduntur. At in catulis hoc praecipua admiratione dignum est visum, quòd nulla ipsi secundina contegantur, atque ab vmbilici venosa quadam parte nutriantur. Quum enim oua foras non exeant, certisque vinculis matrici obuinciantur, amnio tantùm tunica opus habuisse videntur, quo iam efformato foetu, & rimam quandam in sterno inter pinnas, quae ad branchias sunt, ducente, alimentum à matrice per vinculum seu vmbilicum suscipit, adeò quidem tenuem, vt lyrae fidiculam non exuperet. Id autem alimentum, secundum tenuem ac exilem fidiculam in quandam veluti perulam fertur, quam ventriculum esse diceres, quo tanquam oui vitello perpetuò repleta esse conspicitur, cuius positio est in ventre medio, duobusque hepatis lobis subiicitur. Ac, quòd ita res habeat, catulum à matris vtero exectum, si per ventrem disseces, verum eius ventriculum perpetuò vacuum ac ieiunum comperies: nihil enim per os assumit aut deuorat. Rectum verò intestinum recrementis liuidis turgere conspicies, lienemque sub sinistra stomachi parte collocatum, ex iecore autem nihil fellis emergere. Quinetiam viuum pisciculum à matris vtero siquando illae sum exemeris, atque in aquam proieceris, protinus viuere ac natare cernes, ac nihilominus in vteri profundo oua permulta reperies, quorum sena, interdum octona, crassiora, mollia, lutea, tenuissima membrana contecta ac coaceruata, ad nouos foetus producendos iam esse destinata coniicies, super quibus infinita alia minora, ac futurorum ouorum rudimenta cernes, quae nusquam interiturae Galeorum prolis tibi spem aliquam adferre possint. Sed est nunc de singulis Galeorum speciebus dicendum.","prev":{"citation":"De aquatilibus 67","label":"SERRA MARINA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/67"},"next":{"citation":"De aquatilibus 69-2","label":"MVSTELVS SPINAX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/69-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/69-2"},"credit":{"text":"Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus","quality":"ocr"}}