{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aquatilibus 99","citation":"Pierre Belon, De aquatilibus 99","ref":"99","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/99","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/99.md","author":{"name":"Pierre Belon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon"},"work":{"title":"De aquatilibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Quod tamen temere affirmare non ausim: tum quòd Latinorum Acipenser, & Graecorum Helops, raro ab antiquis reperiri solerent (vnde illud Porcii in aurem Scipionis apud Macrobium, Vide (inquit) quid agas, Acipenser iste paucorum est hominum) tum quòd pusilli essent Acipenseres antiqui: quamobrem Venetorum vulgus Porcelletas appellauit. Plinii praeterea Acipenser, vnus omnium squamis ad os conuersis, contra aquae cursum natat. Quae cùm Sturioni minus conueniant, controuersiam hanc iis relinquemus, qui rebus obscuris paulo curiosius addicti, etiam interiora maris ac fluminum, paulò liberaliore ingenio perscrutantur. Est igitur Sturio, Tyrrheno atque Adriatico mari infrequens, Ponto & circa Maeotidem paludem frequentissimus: quibus ex locis huius oua, quae alioqui nigra sunt aduecta, atque in molem ingentem coacta, salita, & cadis inclusa, apud Turcas, Graecos ac Venetos diuenduntur: Cauiarium appellant. Cuius generis est etiam aliud, rufo colore praeditum, de quo in Cyprino dicemus. Proinde Sturione Tanais abundat, quod flumen Asiaticis Tana, ipse quoque piscis vulgo Xirichi appellari solet. Exiccatus autem vel insolatus, sale conspersus, & in longiores assulas diffissus, Graecis ac quibusdam Italis optimum edulium praebet, vt crudis eius assulis cum cepis vulgus vti soleat. Integrum piscem Cyprii Moronam vocant: Assulas autem, vulgus Italorum spinalia, aut eo corruptius, schenalia vocat: quòd totum huius piscis corpus in longum per tergoris spinam, à capite ad caudam diffindere soleant. Ac quòd ex huius piscis folliculo, secundum spinae longitudinem expanso, Tanais incolae collam conficiunt (quemadmodum ex Herodoti Strabonisve Antaceo) ob id generali quodam vocabulo, collam appel lant, distinguntque sturiones Cassae populi, in Collam Xirichi, Collam Mersini, Collam Morona, & Collam Zuccha. Caeterum frequentior, delicatior, ac procerior nobis est Sturio ex Ligeri ac Rheno, quàm ex Oceano, aut Mediterraneo mari, vt nostra memoria apud montem Argum, Francisco Regi G.ii. decem & octo pedes longus aliquando fuerit ostensus. Ea est porrò Ponticorum, Adriaticorum, Gallicorum ac Germanicorum inter se differentia, quae magnitudine, crassitie, cutis asperitate, & subnigro, subfuluo, aut argenteo colore distingui possit.","prev":{"citation":"De aquatilibus 98-2","label":"AQVILA MARINA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/98-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/98-2"},"next":{"citation":"De aquatilibus 100","label":"AQVILA MARINA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-belon/de-aquatilibus/100"},"credit":{"text":"Pierre Belon, De aquatilibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aquatilibus","quality":"ocr"}}