{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De vero telescopii inventore 4","citation":"Pierre Borel, De vero telescopii inventore 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-borel/de-vero-telescopii-inventore/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-borel/de-vero-telescopii-inventore/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-borel/de-vero-telescopii-inventore/4.md","author":{"name":"Pierre Borel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-borel"},"work":{"title":"De vero telescopii inventore","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-borel/de-vero-telescopii-inventore","urn":null},"verse":false,"words":199,"text":"Totius vitae nostrae regimen a sensibus pendet, quorum cum visus sit nobilissimus & latissimè patens non dubium est, quin utilissima sint inventa, quae vim illius augere queunt, & quidem difficile est ullum excogitare quam miranda illa specilla quae brevi tempore, quo cognita sunt, jam in coelo nova sydera & in terrâ nova alia corpora numerosiora iis quae antea visa fuerant detexere, adeò ut promota luminis nostri acie ultrà terminos quibus imaginatio majorum sistebatur, viam simul nobis aperuisse videantur ad majorem & magis absolutam naturae cognitionem. Haec auctio scientiae nostrae circa visum nos satis edocet multa adhuc latere arcana, & bacconem jure progressum suum scientiarum concinnasse. CAP. IV. De materiâ conspiciliorum, eorumque confectione & politurâ. S experimenti gratiam vis tantam materiam habere, quâ facilè multa expedire possis ad rem opticam, ex aqua purissima frigore congelata facies lentes & conspicilia varia facillimo negotio, quibus varios videbis effectus & quae mente perscrutatus fueris expedieris, si autem succe dant juxta vota tua post leve hoc experimentum, alia ex crystallo Veneto vel montano nitidissimo ea conficere poteris, praestant tamen ex Veneto electo: quod ad polituram attinet, fiant patinae ferreae vel aeneae, stanneaeque concavae ac convexae juxta circulorum optatorum sectiones tibi necessarias, & in centro earum actionis vel circiter erit focus vel distantia, conspiciliorum.","prev":{"citation":"De vero telescopii inventore 3","label":"PETRUS BORELLUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-borel/de-vero-telescopii-inventore/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-borel/de-vero-telescopii-inventore/3"},"next":{"citation":"De vero telescopii inventore 5","label":"PETRUS BORELLUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-borel/de-vero-telescopii-inventore/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-borel/de-vero-telescopii-inventore/5"},"credit":{"text":"Pierre Borel, De vero telescopii inventore. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_vero_telescopii_inventore","quality":"ocr"}}