{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Varia opera mathematica 113.1-4","citation":"Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 113.1-4","ref":"113.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/113.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/113.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/113.1.md","author":{"name":"Pierre de Fermat","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat"},"work":{"title":"Varia opera mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"– B in A in E, quod est latus quadrati prioris aequationis primùm datae parti aequalis. Habemus igitur hanc secundam aequationem inter sol. N & A cub. + B in A in E quae dabit pariter curvam tertii gradus. Quis deinde non videt intersectionem duarum curvarum jam inventarum dare valorem ipsius A, hoc est problematis propositi solutionem? Si problema ad septimam vel ad octavam potestatem ascendat statuetur primò sub forma octavae potestatis, deinde ab adfectione sub latere omnino liberabitur hoc pacto. Esto itaque post legitimam ex jam praescripta methodo reductionem, A qu. cub. cub. – B in A qu. qu. cub. – D pl. in A cub. cub. – N sol. in A qu. cub. –. Mpl. pl. in A qu. qu. * G pl. sol. in A cub. – R sol. sol. in A qu. aequale Z pl. sol. sol. Effingetur latus quadrati cuilibet istius aequationis parti aequandi à latere A qu. qu. – – in A cub. — D pl. in A in E. Secundum autem hujus lateris quadratici homogeneum eo artificio effinximus ut duae elatiores lateris vel radicis A potestates in aequatione omnino evanescant, quod perfacile est. Quadratum igitur illius lateris si aeques priori aequationis propositae parti, deletis communibus & reliquis per A qu. divisis, orietur aequatio curvae 4'. gradus constitutiva ex una parte. Deinde post extractionem lateris quadrati ex altera aequationis primùm propositae parte latus Z pl. sol. sol. quod P pl. pl. dicere licet, aequabitur A qu. qu. –B 2 in A cub. – D pl. in A in E, haec verò aequatio dabit etiam aliam 4'. gradus curvam, & harum duarum curvarum intersectio dabit valorem A, hoc est problematis propositi solutionem. Notandum porro in problematibus quae ad nonam aut decimam potestatem ascendunt, ita effingendum latus quadrati ut in eo sint quatuor ad minus homogena quorum beneficio evanescant tres elatiores lateris ignoti gradus. In problematibus autem quae ad undecimam aut duodecimam potestatem ascendunt latus effingendi quadrati constare debere quinque ad minus homogeneis, ita formandis ut eorum beneficio quatuor elatiores lateris ignoti gradus evanescant.","prev":{"citation":"Varia opera mathematica 112.6","label":"DISSERTATIONIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/112.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/112.6"},"next":{"citation":"Varia opera mathematica 113.5-7","label":"113.5 to 113.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/113.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/113.5"},"credit":{"text":"Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}