{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Varia opera mathematica 2","citation":"Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/2.md","author":{"name":"Pierre de Fermat","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat"},"work":{"title":"Varia opera mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"DASBE. Erit enim ut B ad D. ita A. ad E. Ergo ratio A ad E. data est, & datur angulus ad Z. triangulum igitur NIZ. specie, & angulus INZ. Datur autem punctum N. & recta NZ. positione. Ergo dabitur NI. positione, & est facilis compositio. Ad hanc aequalitatem reducentur omnes, quarum homogenea partim sunt data, partim ignotis A & E admixta, vel in datas ductis, vel simpliciter sumptis. DASB in E. fiat D in R. aequale ZP Erit ut B. ad D. ita R–A ad E. Fiat MN. aequalis R. dabitur punctum M. ideoque MZ. aequabitur R–A. dabitur ergo ratio M Z. ad ZI. sed angulus ad Z. datur: ergo triangulum IZM. specie, & concludetur rectam MI. junctam dari positione: ideoque punctum I. erit ad rectam positione datam: idemque nullo negotio concludetur in qualibet aequalitate cujus homogenea quaedam afficientur ab A. vel E. Et est simplex haec & prima locorum aequalitas, cujus beneficio invenientur loci omnes ad lineam rectam; verbi gratia 7. prop. lib. 1. Appollonii de locis planis, quae generaliùs jam poterit enuntiari & construi. Huic aequalitati subest pulcherrima propositio sequens, quam illius ope deteximus. Si sint quotcumque lineae positione datae atque ad ipsas à quodam puncto ducantur rectae in datis angulis, sit autem quod sub ductis & datis efficietur dato spatio aequale, punctum rectam lineam positione datam continget. Infinitas omittimus, quae Appollonianis meritò possent opponi. Secundus hujusmodi aequalitatum gradus est, quando, A in E. aeq. Z. pl. AEξZP","prev":{"citation":"Varia opera mathematica 3","label":"MATIEMATICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/3"},"next":{"citation":"Varia opera mathematica 2-2","label":"MATIEMATICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/2-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/2-2"},"credit":{"text":"Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}