{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Varia opera mathematica 208.1-3","citation":"Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 208.1-3","ref":"208.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/208.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/208.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/208.1.md","author":{"name":"Pierre de Fermat","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat"},"work":{"title":"Varia opera mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"VIRO CLARISSIMO D. DE PELLISSON Libellorum supplicum Magistro. Samuel de Fermat. S. P. ARiticas observationes quas mihi nuper misisti, vir clarissime, saepius legi non siCne voluptate & admiratione; in illis enim ingenii, judicii, & doctrinae dotes quas in te jampridem suspicimus ubique elucent: nihil autem invenire possim quod tanti muneris vice tibi referam, nisi commodùm egestati meae succurrerent variae lectiones quas vir tibi singulari conjunctus amicitiâ, cujus mihi jucunda semper est recordatio, margini apposuit quorumdam librorum quos sedulò pervoluebat, & quorum pleraque loca, sed ἐδοῦ πάρεργον, emendavit; scis enim quàm praecoci ille ubertate florum amaenitatem fructuum maturitati junxerit, nec me latet quantâ ipse fiduciâ suas exercitationes solitus sit in tuum sinum effundere; licet autem omnes istae quas excerpsi emendationes, vel parentis mei conjecturae, tibi novitatis gratiâ non commendentur, illas tamen, quae tua est comitas, te benignâ manu suscepturum non dubito. Theonem Smyrnaeum, ne te diutius morer, vir clarissime, nosti, auctorem operis illius cui titulus τῶν κτὰ μαθηματικὴν χρησίμων εἰς τὴν τοῦ Πλάτωνος ἀνάγνωσιν, quod prodromi instar est aut isagoges Philosophiae Platonicae, quae nemini Geometriâ non initiato patebat: illud opus edidit Lutetiae anno 1644. Ismael Bullialdus vir doctissimus & Latinitate donatum elegantibus notis illustravit; sed non omnibus illud mendis purgasse videtur, ut aliquot, ni fallor, exemplis, quae sequuntur, planum fiet. Primum occurrit pag. 78. illius operis ubi πεὶ ἀρμονίας & συμρωνίας agit: locum illum exscribere non piget, ipsa enim series emendationis procul dubio necessitatem, & veritatem ostendet; τὰ γράμματα, ait ille, ρωναὶ πρῶται εἰσὶ κὶ διαιρετοὶ καὶ ἐλάχισται, & inferiùs, τὰ δὲ διασύματα ἐκ τῶν φθόγγων ὅιπνες πάλιν φωναὶ εἰσὶ πρῶται καὶ διαιρεπκαὶ καὶ στοιχειώδεις, huic voci διαιρεπκαὶ asteriscus in margine respondet cum voce διαιρεταὶ, at hîc reponenda bis videtur vox ἀδιαιρετοὶ loco τοῦ διαιρετοὶ & διαιρεπκαὶ, legendum nempe γράμματα ρωναὶ ἐισὶ ἀδαιρετοὶ, idque confirmat Manuel Bryennius cap. 1. lib. 2. Ἀρμονικῶν: legendum praeterea ρθόγγων ὅιπνες πάλιν ρωναὶ ἐισὶ πρῶται καὶ ἀδιαιρετοὶ, & haec quoque lectio confirmatur verbis ejusdem Bryennii lib. 1. cap. 3.","prev":{"citation":"Varia opera mathematica 206.6-8","label":"206.6 to 206.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/206.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/206.6"},"next":{"citation":"Varia opera mathematica 208.4-6","label":"208.4 to 208.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/208.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/208.4"},"credit":{"text":"Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}