{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Varia opera mathematica 29","citation":"Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 29","ref":"29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/29.md","author":{"name":"Pierre de Fermat","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat"},"work":{"title":"Varia opera mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Nam ducatur perpendicularis NI, & primum punctum I, extra rectam lineam AD, cadat: patet igitur excessum quadratorum AN, ND, super duo quadrata BN, NC, propter omnibus commune quadratum NI, esse id, quo duo quadrata AI, ID, superant duo quadrata BI, CI, sed quadrata duo AI, DI, per quartam secundi aequantur quadrato DI, bis, quadrato AD, & rectangulo ADI, bis; quadrata verò BI, CI, per eamdem propositionem aequantur quadrato DI, bis quadratis BD, C D I CD, & rectangulis sub BD, in DI, bis, & CD, in DI, bis, sive loco horum duorum rectangulorum uni rectangulo AD, in DI, bis, proptereà quod AB, est aequalis CD, excessus igitur quadratorum AI, ID, super BI, CI, est idem qui AD, quadrat. super quadrata BD, CD, sive AB. Sed per quartam propositionem 21. quadratum AD, duo quadrata AB, BD, superat rectangulo sub AB, in BD, bis; constat ergo propositum. Reliquos casus non adjungo neque in hac propositione neque in sequentibus, nam licèt sit facile, esset taediosum. Si à tribus punctis in rectâ lineâ constitutis inflectantur rectae, & sint duo quadrata tertio majora, spatio dato, punctum positione datum circumferentiam continget. Sint data tria puncta ABC, in rectâ lineâ, & datum quodlibet spatium rectanguAN AXb auaqi ix SOM ei OLIV AVSspinI intiltint bEMA VIV lo ABC, bis majus; fiat AI, aequalis BC, & spatium datum sit aequale rectangulo ABC, bis, & quadrato IV, centro I, intervallo IV, circulus VNO, describatur in cujus circumferentia punctum quodlibet sumatur ut N, junganturque NA, NB, NC, ad data puncta, aio duo quadrata AN, NC, quadratum NB, dato spatio superare; nam jungatur IN, ergò ex superiore propositione patet duo quadrata AN, NC, aequari duobus quadratis IN, BN, & rectangulo ABC, bis, ergo duo quadrata AN, NC, superant quadratum NB, quadrato IN, & rectangulo ABC, bis, & constat propositum.","prev":{"citation":"Varia opera mathematica 28","label":"IICLLONIII TERGILI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/28"},"next":{"citation":"Varia opera mathematica 30","label":"PROPOSITIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/30"},"credit":{"text":"Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}