{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Varia opera mathematica 4","citation":"Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/4.md","author":{"name":"Pierre de Fermat","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat"},"work":{"title":"Varia opera mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Punctum igitur I, erit ad rectam positione Sumatur enim quodvis punctum, ut O, & fiat data ratio quadrati NO– NO, in OR, ad OR, quadratum. Juncta NR. dabitur positione, & satisfaciet proposito; idemque continget in quibuslibet aequationibus, quarum omnia homogenea à potestatibus ignotarum, vel rectangulo sub ipsis afficientur, ut inutile sit singulos casus scrupulosiùs perquirere. Si potestatibus ignotarum, vel rectangulis sub ipsis, admisceantur homogenea, partim omnino data, partim sub data recta in alteram ignotarum, difficilior evadit constructio, singulos casus construimus breviter & demonstramus. Si A2 aeq. D in E, punctum I, est ad Parabolem. constituantur NZ, & ZI, ad quemcumque angulum Z. Fiat NP, Parallela ZI, & circa diametrum NP describatur parabole, cujus rectum latus recta D, datae, & applicatae sint parallellae NZ. punctum I. erit ad parabolem hanc positione datam. Ex constructione rectangulum sub D, in NP, aequabitur quadrato PI, hoc est, si PI, intelligatur esse A, & NP, intelligatur esse E, D, in E, aequabitur A2. Ad hanc aequationem facillimè reducentur omnes in quibus A, miscetur homo geneis sub datis in E, aut E,2 homogeneis sub datis in A, idemque continget, licèt homogenea omnino data aequationibus misceantur. Sit E,2 aequale D in A. In praecedenti figura vertice N, circa diametrum NZ, describatur parabole, cujus rectum latus sit D, & applicatae rectae NP, parallela, praestabit propositum, ut patet, Ponatur B3A2 aequ. D in E. Ergo B2–D in E aequabitur A2. XOR OVVII n EHub Applicetur B3 ad D, & sit aequale D. in R. Ergò D in R–D in E, aequabitur A2 Ideoque D in RZE aequabitur A2. Ideoque haec aequatio reducetur ad praecedentem. Recta quippe RZE, succedet ipsi E Fiat quippe NM, parallela ZI, & aequalis R, & per punctum M ducatur MO,","prev":{"citation":"Varia opera mathematica 3-2","label":"MATIEMATICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/3-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/3-2"},"next":{"citation":"Varia opera mathematica 4-2","label":"MATIEMATICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/4-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/4-2"},"credit":{"text":"Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}