{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Varia opera mathematica 41","citation":"Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 41","ref":"41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/41.md","author":{"name":"Pierre de Fermat","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat"},"work":{"title":"Varia opera mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":439,"text":"PROPOSITIO VI. SI à duobus punctis datis inflectantur rectae lineae, à puncto autem ad positione duOctam lineam abscissa à recta linea positione data ad datum punctum, & sint species ab inflexis aequales ei quod à data & abscissâ continetur, punctum ad inflexionem positione datam circumferentiam continget. Descripsi propositionem quemadmodum reperitur apud Pappum ex versione Federici Commandini, sed vel in textu graeco vel in interpretatione mendum esse non dubito. Sensum propositionis exponam. Sint duo puncta A, & B, oportet invenire circumferentiam ut N, O, B, in qua sumendo quodlibet punctum ut O, & jungendo rectas OA, OB, & demittendo perpendicularem OI, rectangulum sub recta data in AI, aequetur duobus quadratis AO, OB, sit primum A, B, recta data, qui casus satis est facilis, sumatur ipsius AB, dimidium BN, superque BN, semicirculus describatur, aio satisfacere proposito, hoc est si sumatur, verbi gratia, punctum O, rectangulum BAI, duobus quadratis AO, OB, aequale esse; nam AO, quadratum aequatur AI, quadrato & IO, quadrato si à rectangulo BAI, auferatur quadratum AI, & quadratum IO, sivè rectangulum BI, in IN, superest rectangulum sub BI, in AN, sive in NB, quod probandum est esse aequale quadrato BO, & patet ex constructione ita se habere. Secundus casus est quando recta data major est rectâ AB, cujus constructionem dabimus modo recta data sit minor duplâ AB. Sint data duo puncta A, & B, & recta AI, duplâ AB, minor ex hypotesi; oportet A VNE B 1Z facere quod proponitur. Recta AB, bifariam secetur in N, & fiat NE, ipsius BI, dimidia quod ex constructione licet, rectangulum IBN, ad rectam BE, applicetur, excedens figurâ quadratâ, & faciat latitudinem rectam EV, cui fiat aequalis recta BZ, & super VZ, describatur semicirculus VLZ, aio satisfacere proposito, nam junctis LA, LB, & demissa perpendiculari LO, cujus primus casus sit inter, E, & B, patet ex demonstratis ad propositionem tertiam Appollonij triangulum EOB, unà cum rectangulo VEZ, sive NBI, aequari quadrato, OL, addatur utrinque quadratum OB, rectangulum EBO, unà cum NBI, aequabitur quadrato LO, & quadrato OB, duplicetur rectangulum EBO, bis, unà cum rectangulo NBI, bis, sive solo ABI, aequabuntur quadratis LO, OB, bis, sive AB, in BO, semel unâ cum AB, in BI, aequabuntur quadratis LO, OB, bis, una cum rectangulo sub NE, in OB, bis, sive IBO, semel, ex constructione utrinque auferetur quadratum OB, supererit AOB, unà cum ABI, aequale quadrato LO, bis, quadrato OB, semel, & rectangulo IBO, utrinque IB, in BO, auferatur nempe illinc ex rectangulo ABI, supererit AO, in OB, unà cum AO, in BI, sine solum rectangulum IOA, aequale quadrato LO, bis & quadrato OB, semel, Addatur utrinque quadratum AO, erit rectangulum IOA, quadrato AO, OB, unà cum LO, quadrato bis, aequale, id est duobus tantùm quadratis, AL, & LB, quod erat faciendum. Ccasus alios praetermitto.","prev":{"citation":"Varia opera mathematica 40-2","label":"EHSIX ER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/40-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/40-2"},"next":{"citation":"Varia opera mathematica 42","label":"PROPOSITIO VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/42"},"credit":{"text":"Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}