{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Varia opera mathematica 42","citation":"Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 42","ref":"42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/42.md","author":{"name":"Pierre de Fermat","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat"},"work":{"title":"Varia opera mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"PROPOSITIO VII. SI in circulo positione dato sit datum punctum, perque ipsum agatur quaedam recta Slinea, & in ipsa punctum extra sumatur, sit autem quod fit à linea ducta usque ad punctum intra datum aequale ei quod à totâ & extra sumptâ, vel soli vel unà cum eo, quod duabus quae intra circulum portionibus continetur, punctum extra sumptum positione datam rectam lineam continget. Haec propositio duas habet partes, quarum prior est apud ipsum Pappum propos. 157. libri septimi, secunda per additionem aequalium ex priore derivari facilè potest. Pappi igitur demonstrationem tantum adducemus. Sit circulus circa diametrum AB, & AB, producatur sitque ad quamlibet rectam lineam DE, perpendicularis; rectangulo autem AFB, aequale ponatur quadratum ex FG, dico si quodcunque sumatur punctum ut E, atque ab eo ad punctum G, recta linea ducta producatur ad H, rectangulum etiam HEK, quadrato ex EG, aequale esse, jungantur AE, BL, erit angulus ad L, rectus, sed & rectus qui ad F, rectangulum igitur AEL, est aequale, & rectangulo AFB, & quadrato ex FE, quoniam enim angulus ALB, rectus est, aequalis recto AFE, sunt quatuor puncta L, B, F, E, in circulo ac propterea rectangulum FAB, aequale rectangulo EAL, quadratum autem ex AE, est aequale duobus quadratis AF, FE, sed quadrato ex AE, aequalia sunt utraque rectangnla AEL, EAL, & similiter quadrato ex AF, aequalia utraque rectangula AFB, FAB, ergo rectangula AEL, EAL, aequalia sunt rectangulis AFB, FAB, & quadrato ex FE, quorum rectangulum FAB, est aequale rectangulo EAL, reliquum igitur rectangulum AEL, rectangulo AFB, & quadrato ex FE, aequale erit, rectangulum autem AEL, aequale est rectangulo HEK, & rectangulum AFB, quadrato ex FG, ergo rectangulum HEK, quadratis ex EF, EG, hoc est quadrato ex EG, est aequale.","prev":{"citation":"Varia opera mathematica 41","label":"PROPOSITIO VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/41"},"next":{"citation":"Varia opera mathematica 43","label":"PROPOSITIO VIII. & Ultima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/43"},"credit":{"text":"Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}