{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Varia opera mathematica 49.1-4","citation":"Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 49.1-4","ref":"49.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/49.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/49.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/49.1.md","author":{"name":"Pierre de Fermat","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat"},"work":{"title":"Varia opera mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"ad figuram AICB, ut aggregatum exponentium potestatum applicatae & Diametri ad exponentem potestaris applicatae, ut in hoc exemplo videre est, in quo potestas applicatae AB, est cubus, cujus exponens B. potestas autem diametri est quadratum, cujus exponens 3. Ergo debet esse, ut jam demonstravimus, & perpetuò constabit, ut summa 3. & 2. hoc est 5. ad 3. exponentem applicatae. In hyperbolis autem canon non minori facilitate invenietur universalis. Erit enim semper in quacunque hyperbola, si recurras ad primam figuram, parallelogrammum BG, ad figuram in infinitum protensam, RGED, ut differentia exponentium potestatum applicatae & diametri ad exponentem potestatis applicatae. Sit enim, exempli gratiâ, ut cubus HA ad cubum GA, ita quadratum. GE, ad quadratum HI, differentia exponentium cubi & quadrati haec est. 3. & 2. erit 1. Exponens autem quantitatis applicatae, hoc est quadrati, est 2. Ergo in hoc casu parallelogrammum erit ad figuram, ut 1. ad 2 Quod attinet ad centra gravitatis, & tangentes, tam hyperbolarum, quàm parabolarum, inventio dudùm ex nostra methodo de maximis & minimis derivata, Geometris recentioribus innotuit, hoc est ante viginti, plus minus annos. Quod celebriores totius Galliae Mathematici non gravabuntur fortasse exteris indicare, ne hac de re in posterum dubitent. Ex supradictis mirum, quantam opus tetragonismicum consequatur accessionem. Infinitae enim exinde figurae curvis contentae de quibus nihil adhuc, nec veteribus, nec novis Geometris in mentem venit, facillimam sortiuntur quadraturam. Quod in quasdam regulas breviter contrahem us. Sit curva, cujus proprietas det aequationem sequentem B, quad. –A, quad, aequale E quad. (apparet autem statim hanc curvam esse circulum.) Certum est potestatem ignotam E, quad. posse reduci per applicationem seu parabolismum ad latus. Possumus enim supponere E, quad. aequari B, in V, cùm sit liberum quantitatem ignotam V, in notam B, ductam aequare quadrato E, etiam ignotae. Hoc posito B, quad. A, – quad. aequabitur B, in V.","prev":{"citation":"Varia opera mathematica 48","label":"PROPOSITIO VIII. & Ultima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/48"},"next":{"citation":"Varia opera mathematica 49.5-8","label":"49.5 to 49.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/49.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/49.5"},"credit":{"text":"Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}