{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Varia opera mathematica 7","citation":"Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/7.md","author":{"name":"Pierre de Fermat","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat"},"work":{"title":"Varia opera mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":270,"text":"Ergo quadrati NM ad quadratum NR, datur ratio; ideoque & quadrati NZ ad quadratum NO, dabitur ratio. Ratio igitur quadrati MN– quadrato NZ, ad quadratum NR– quadrato RO datur. Probavimus autem quadratum OV, aequari quadrato MN– quad. NZ. Ergo ratio quadrati NR–NO. quad. ad quad. OV, datur. Dantur autem puncta N & R, & angulus NOZ. Ergo punctum V, ex superioribus demonstratis est ad Ellipsim. Non absimili methodo ad superiores casus reducentur reliqui, in quibus homogenea sub A in E, homogeneis partim datis, partim sub A2 aut E2 immiscebuntur; aut etiam sub A & E, in datas ductis, cujus rei disquisitio facillima. Semper enim beneficio trianguli specie noti construetur quaestio. Breviter igitur & dilucidè complexi sumus quidquid de locis planis & solidis inexplicatum veteres reliquere. Constabitque deinceps ad quem locum pertinebunt casus omnes propos. ultimae lib. 1. Appoll. de locis planis, & omnia omnino ad hanc materiam spectantia nullo negotio detegentur. Sed libet coronidis loco pulcherrimam hanc propositionem adjungere, cujus facilitas statim innotescet. Si positione datis quotcumque lineis, ab uno & eodem puncto ad singulas ducantur rectae in datis angulis, & sint species ab omnibus ductis dato spatio aequales, punctum contingit positione datum solidum locum. Unico exemplo sit via ad praxim. Datis duobus punctis N, M, inveniendus locus à quo si jungas rectas IN, IM, quadrata rectarum IN, IM, ad triangulum INM, datam habeant rationem, recta NM, aequetur B, & recta ZI ad angulos rectos, dicatur E, terminus NZ, dicatur A, ergo ex artis praeceptis A24 B –B, in A -E2, ad rectangulum B in E habebit rationem datam. Et resolvendo hypostases ex jam traditis praeceptis, ita procedet constructio. NM, bifariam secetur in Z, à puncto Z, excitetur perpend.","prev":{"citation":"Varia opera mathematica 6-2","label":"MATIEMATICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/6-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/6-2"},"next":{"citation":"Varia opera mathematica 8","label":"MATIEMATICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/8"},"credit":{"text":"Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}