{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Varia opera mathematica 90","citation":"Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 90","ref":"90","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/90","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/90.md","author":{"name":"Pierre de Fermat","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat"},"work":{"title":"Varia opera mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"Aio portionem tangentis HI portione curvae RH esse minorem, portionem autem ejusdem tangentis HK portione curvae HM esse majorem; Cum enim ex hypothesi tangens KI occurrat basi AF extra curvam, ergo angulus CHI qui fit ab intersectione perpendicularis in basem HC, & tangentis HI erit minor recto, ideoque à puncto H demissa perpendicularis in rectam KIcadet in punctum V supra puncta BRI. Patet itaque rectam HV minorem esse rectâ HI, item rectam HI minorem esse rectâ quae puncta H & R conjungit; ergo à fortiori recta HIminor erit portione curvae HR quae rectam ab HR ad R ductam subtendit; quod primo loco fuit demonstrandum. Aio jam portionem KH portione curvae HM esse majorem; à puncto K ducatur ad eandem curvam Kgg eITO ABGDE tangens KN & demittatur perpendicularis NE. Ex praedemonstratis probatum est rectam KN esse minorem portione curvae NM: Sed ex Archimede summa tangentium HK, KN est major totâ portione curvae HN. Ergo portio tangentis HK portione curvae HM, major erit. Quod secundo loco fuit ostendendum. Nec moveat tangentem à puncto Kultra punctum G, aliquando occurrere curvae. Hoc enim casu aliud punctum inter K& M sumi poterit, & omnia ad praecedentem demonstrationem aptari. Inde sequitur si à punctis K & I ducantur perpendiculares ad axem curvam in punctis O & P secantes, hoc casu tangentem HI curvâ HO esse majorem, tangentem verò HK curvâ HP esse minorem. Si enim imaginemur inverti figuram ita ut axis in locum baseos, basis in locum axis transferatur, non solum similis in hoc casu, sed eadem omninò erit demonstratio. Patet autem ex ipsâ constructione, si rectae BC & CD sint aequales portiones tangentis HI & HK esse item inter se aequales, quod tamen summopere notandum.","prev":{"citation":"Varia opera mathematica 89","label":"PROBLEMA XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/89"},"next":{"citation":"Varia opera mathematica 90-2","label":"PROPOSITIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/90-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/90-2"},"credit":{"text":"Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}