{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Varia opera mathematica 97","citation":"Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 97","ref":"97","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/97","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/97.md","author":{"name":"Pierre de Fermat","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat"},"work":{"title":"Varia opera mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"Si haec non sufficiant ad obtinendum à Geometris ut nostra haec curva parabolica inter admiranda Geometriae collocetur, illud fortasse ab ipsis quae mox sequentur impetrabunt. Quid enim mirabilius quàm ex unâ hâc curvâ derivari & formari alias numero infinitas non solum ab ipsâ sed inter se specie differentes quae tamen singulae rectis datis aequales esse demonstrentur? Propositio generalis haec est. Sit in 7. Figurâ, curva nostra parabolica CMA cujus altitudo AB, semibasis CB AO2 si8: o fosqu & ab eâ curvâ formentur aliae in infinitum hac ratione ut ductis perpendicularibus ad basim rectis DM, NL, EK, IH utcumque, secantibus curvam in punctis M, K, nova curva CNIG ex hac priore formanda sit ejus naturae ut recta DN sit semper aequalis portioni prioris curvae nempe C M ipsam respicienti; item recta EI sit aequalis portioni prioris curvae CMK, & sic in omnibus alijs quibuslibet perpendicularibus. Haec nova curva CNIG erit diversae à priore speciei. Formetur pariter ab ipsâ, tertia curva CLHF in qua rectae DL, EH sint semper aequales portionibus curvis CN & CNI secundae curvae. Et à tertiâ pari ratione formetur 4. à quarta quinta, à quinta sexta & eo progrediamur in infinitum ordine. Aio omnes istas curvas CNIG, CLHF & reliquas in infinitum perinde ac primam parabolicam CMKA rectis datis aequales esse. DIIIMI Notandum autem istas omnes in infinitum curvas esse purè Geometricas, nec in illis itaque ad legem illam & ordinem naturae de quibus initio hujus dissertationis locuti sumus recurrendum. Licet enim rectae DN & EI curvis CM & CMK supponantur aequales, eaedem tamen ipsae non tam suppositae sunt quàm ex praedictis demonstratae esse pariter rectis aequales. Dato quippe quolibet puncto D, cum ex praecedentibus detur recta aequalis portioni curvae CM; ergo recta DN quae curvae CM ex constructione ponitur aequalis, ut recta verè data non ut aequalis curvae considerari debet, & sic de reliquis. Curva igitur suprà descripta CNIG verè Geometrica est, quam postquam aequalem esse rectae datae demonstraverimus sequetur tertiam curvam ab eâ formandam nempe CLHF esse quoque purè Geometricam & sic omnes alias in infinitum. Demonstratio difficilis non erit si prius praemiserimus generalem quae huic operi omninò inservit propositionem.","prev":{"citation":"Varia opera mathematica 96","label":"PEIIDVBE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/96"},"next":{"citation":"Varia opera mathematica 98.1-4","label":"98.1 to 98.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/98.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/98.1"},"credit":{"text":"Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}