{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Varia opera mathematica 99","citation":"Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 99","ref":"99","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/99","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/99.md","author":{"name":"Pierre de Fermat","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat"},"work":{"title":"Varia opera mathematica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica","urn":null},"verse":false,"words":413,"text":"Sunt autem aequales etiam rectae EI, VM, ergo differentia inter rectas EI, & MY erit recta VY. Sed recta EI ex constructione aequatur curvae OR, ergo differentia inter curvam OR & rectam MY sive ipsi aequalem RS aequabitur rectae YV. Quod primò erat probandum. Nec dissimili ratiocinio procedet demonstratio infrà applicatam EI, ductâ enim rectâ EP parallelâ axi, probabimus rectam Q P aequalem esse rectae R. F. Est enim ut EI ad IB hoc est QH ad HB, hoc est, QD ad PE, ita recta RC ad CI, hoc est, RF ad IH. Sunt autem aequales PE, IH, ergo & rectae QP, RF. Recta autem HQ aequatur rectis HP, PQ, quarum prior HP aequatur rectae IE sive curvae OR, posterior autem QP aequatur ex demonstratis rectae RF. Ergo summa curuae OR & rectae RF est aequalis rectae HQ quod secundo loco fuit probandum. Patet itaque rectam EB in puncto E secundam curvam tangere. Quod erat demonstrandum. Sit jam in 9. Fig. curva nostra parabolica GKA cujus altitudo AE, semibasis GE, rectum latus AD, cujus nona pars, ut suprà sit CD & recta A G bifariam secetur in NALV TOYT B: A priori hac curvâ formetur alia versùs punctum G quae sit GNS occurrens axi prioris in S, & novae hujus curvae proprietas haec sit, ut sumpto quovis puncto ut F, & erectâ perpendiculari FKN occurrente duabus curvis in K & N, recta FN sit semper aequalis curvae prioris portioni GK. Ducatur parallela basi KM, & ad idem punctum K ducatur recta TKH tangens priorem & occurrens axi in T & basi in H. Per punctum verò N in secundâ curvâ ducatur tangens RNXI occurrens basi in I, & à punctis quibuslibet in eâ ex utraque parte sumptis ut R & X demittantur in basim perpendiculares XY & RV. Ex praecedentibus patet quadratum tangentis KT in priore curva ad quadratum FE, sive quadratum KL ad quadratum FV, esse semper ut rectam FE unâ cùm recta ABad ipsam AB. Sed ut quadratum KT ad quadratum FE sive ad quadratum KM, ita quadratum KH ad quadratum HF propter parallelas, ergo quadratum KH est ad quadratum HF ut recta FE unâ cum AB ad AB. Ut autem quadratum KH, ad quadratum HF, ita ex praecedente propositione quadratum rectae FN ad quadratum rectae FI. (Cum enim caetera latera ex vi illius propositionis sint proportionalia, erunt proportionalia & quadrata.) Ergo quadratum NF ad quadratum FI est ut recta FE unâ cum AB ad AB, & componendo quadrata duo NF & FI sive unicum quadratum NI erit ad quadratum FIut FE unà cum AB bis ad AB.","prev":{"citation":"Varia opera mathematica 98.5-6","label":"98.5 to 98.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/98.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/98.5"},"next":{"citation":"Varia opera mathematica 100","label":"PROPOSITIO VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-de-fermat/varia-opera-mathematica/100"},"credit":{"text":"Pierre de Fermat, Varia opera mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}