{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes paradoxicae 103","citation":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 103","ref":"103","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/103","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/103.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Exercitationes paradoxicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae","urn":null},"verse":false,"words":141,"text":"cùm qua ratione ille pervenit ad octo, peruenire ad sexcentos liceat: pro varietate scilicet rerum, quae haberi possunt. IAM in libris DE INTERPRETATIONE, insignis est prae caeteris insufficientia illius partitionis Modorum, ex quibus propositiones Modales appellatae sunt. Illos nempe, ex vulgari etiam interpretatione, limitat ad quatuor, Necessarium, Impossibile, Possibile, Contingens. Quaeso verò qua ratione assignare plures non liceat? Si modus est, qui modificat propositionem: hoc est, indicat quomodò praedicatum insit subjecto: an non omnia adjectiva pari jure possunt esse modi? Certè ut illa propositio dicitur Modalis, Necessarium est hominem esse animal: itemque illa, Contingens est Socratem sedere: ita profectò & istae Modales dicendae sunt, Honestum est hominem esse virtutis studiosum: Vtile est hominem esse ad laborem impigrum: Iustum est filium esse Patri obsequentem: Pulchrum est pro patria mori: Bonum est nos hîc esse, &c. Quae potior enim ratio est, dum seriò adverteris?","prev":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 102","label":"102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/102"},"next":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 104","label":"104","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/104"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae","quality":"ocr"}}