{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes paradoxicae 111","citation":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 111","ref":"111","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/111","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/111.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Exercitationes paradoxicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae","urn":null},"verse":false,"words":158,"text":"Alia definitio celebris est illa, qua LIB. III. cap. 3. Motus definitur Actus entis in potentia, quatenùs in potentia. Ipsam quidem aliàs tangemus uberiùs: sed interim tamen duo libenter quaesierim. Alterum est quaenam sit notio illius generis Actus. Graecè habetur ἐντελέχεια, quae apud ipsum est forma, Anima, motus, Deus, quinta essentia. An-non ergo OEdipus eris, si generalem illius notionem expresseris? cùm in universa Physica Aristotelea nullum verbum occurrat frequentiùs. Alterum, an-non, cùm forma sit actus materiae, materia verò ens in potentia: haec definitio sit formae, & non motus propria? Certè ipse id non explicat. Praetereo quòd eodem cap. species motus eodem genere definit hoc modo, Alteratio est actus alterabilis, ut alterabile est, &c. Certè enim proximum genus vitiosè dissimulat, quod jam Motum constituit. Sed nimirùm hoc genus remotum cordi ipsi, & curae est. Praetereo & quod cap. 2. ejusdem lib. 3. motum dividit, priusquàm definiat. lam. LIB. IV. cap. 3. proponit novem modos, quibus aliquid dicatur esse in alio.","prev":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 110","label":"110","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/110"},"next":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 112","label":"112","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/112"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae","quality":"ocr"}}