{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes paradoxicae 124","citation":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 124","ref":"124","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/124","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/124.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Exercitationes paradoxicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae","urn":null},"verse":false,"words":270,"text":"Sin accipit pro habitu: cur non pari ratione meminit Sapientiae, Prudentiae, ac Artis, qui habitus etiam sunt? Cap. 3. ineptè arguit asserentes Animam movere seipsam: urget nimirùm de motu locali: cùm illi praesertim motiones intelligerent intellectus, & voluntatis. Cap. 4. arguens Animam non esse Harmoniam, quod neque ratio commixtionis sit, neque compositio: id non probat. Cap. 5. proponit varias difficultates, quas non videtur tamen solvere, circa Animae unitatem. LIB. II. cap. 1. Substantiae genus (si genus est) quânam ratione dividit in materiam, formam, & compositum? Hae nempe sunt univocae, & subjectę generi species? Omitto quàm pulchrè concludat Animam, esse actum corporis. Observari duntaxat velim quàm egregiè intimam animae naturam declaret celebri illa definitione? Anima est actus primus corporis physici, origanici, &c. Certè ostendit quidem cujus sit: introspice tamen, si potes, ut cognoscas exinde quid sit. Fortassis intelliges, dum probat esse quod quid erat corporis egregia illa similitudine Oculi, & Securis: illam attentiùs considera. Nisi fortè ipsemet non subnotavit hujusmodi definitionis insufficientiam, dum postremùm ita concludit, Ampliùs immanifestum est, si sit corporis actus Anima, sicut nauta navis. Figurâ igitur sic determinatum, & descriptum sit de Anima. Certè haec verba satis arguunt perfunctoriam solùm fuisse illam definitionem, quam isti sic exaggerant. Ne cavilleris porrô quid intelligat per illud Figurâ dicere, describere, determinare: attende solùm ad finem 4. cap. Figurâ, inquit, dictum est, quid sit alimentum: exactiùs autem manifestandum posteriùs. Cap. deinde 2. magno apparatu demonstrare contendit caussam definitionis propositae: attende tamen quomodò probet sola illa 2. definitione, Anima est id, quo primùm vivimus, sentimus, &c. quae & subtilior non est (neque enim explicat cujusmodi sit concipiendum illud, quo primùm vivimus) & potest rursùs per aliam parijure demonstrari. Cap. 6.","prev":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 123","label":"123","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/123"},"next":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 125","label":"125","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/125"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae","quality":"ocr"}}