{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes paradoxicae 127","citation":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 127","ref":"127","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/127","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/127.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Exercitationes paradoxicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae","urn":null},"verse":false,"words":180,"text":"posteriora duodecimi libri aliquid habent hujusce materiae. Quid igitur opus est recensere operis defectus? cùm omnia propè deficiant, quae ad tractationem de rebus divinis, atque metaphysicis necessaria erant? Legito illa quinque capita: & nisi quid aliud nôris de rebus divinis, perpende quaeso quàm magnus futurus sis Theologus. Reliquo toto opere nihil Metaphysicum contineri, sed omnia esse alienissima, deducetur inferiùs. Quamquàm, ut & circa illa aliquid adhuc adnotemus, LIB. quidem I. taxat, ridet, rejicit. omnes propè veteres quod spectat ad numerum, rationemque principiorum, & caussarum: & sub finem tamen capp. 6. & 7. illorum authoritate, ut firmissimo argumento communit numerum illum caussarum quaternarium. LIB. II. nititur probare non dari progressum infinitum in caussis: & principium tamen petit, dum pro confesso usurpat quod in ipsa quaestione est. LIB. III. postquàm proposuit xviij. quaestiones, disputare aggreditur ipsas in utrámque partem: at obliviscitur 6. 7. 10. ij. 12. 17. Caeteras confundit: nam 4. & 5. 15. & 16. praeposterè tractat. Caeterùm verò cùm determinandas in sequentibus proponat: Respondet quidem sequentibus libris ad 1. 2. 14. 18. at de caeteris, ne verbum quidem: vel de paucis ita implicitè, ut discernere nequeas. LIB. IV.","prev":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 126","label":"126","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/126"},"next":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 128","label":"128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/128"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae","quality":"ocr"}}