{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes paradoxicae 135","citation":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 135","ref":"135","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/135","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/135.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Exercitationes paradoxicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae","urn":null},"verse":false,"words":163,"text":"Si ita sint hae nugae probandae: an-non satius esset monere Tyronem id solùm Dialecticis esse Verbum, quod accepisset in Grammatica esse verbum substantivum, praesentis temporis, tertiae personae, modi indicantis: aut etiam breviùs vocem Est: potiusquàm prolixis illis conturbare definitionibus? Neque enim aliud, quàm nomen substantivum, & nominativi casus declaratur longa illa vocabulorum textura, Nomen est vox, significans, ex instituto, sine tempore, cujus nulla pars significat separata, finita, recta, & quae addita est, vel non est, efficit orationem, quae verum, aut falsum significat. Quod idem dicendum est de verbi definitione. Adhaec vero inter caetera memorare nihil attinet farraginem illam propositionum Modalium, in quibus tractandis tot II. libri insumuntur paginae. Dispeream enim, si viro cordato quisquiliae illae non excitent nauseam! Cordatum dico: siquidem haec pusilla Ingenia ita bellè sibi sapere videntur, dum istis quasi Modalium sacris initiantur, ut quotquot illa non adorant, quasi profanas pecudes arceant. Ecce enim, inquiunt gloriantes, De Modalibus non gustabit Asinus. NVNC quod ANALYTICA spectat. Non fuerat rursùs de Propositione LIB. I.","prev":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 134","label":"134","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/134"},"next":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 136","label":"136","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/136"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae","quality":"ocr"}}