{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes paradoxicae 14","citation":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/14.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Exercitationes paradoxicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae","urn":null},"verse":false,"words":170,"text":"Vt enim caeteras praeteream: quid dicendum putas de illa disputationum farrigine, quae de possibili nominantur? Tempus quippe circa illas terunt, quasi omnia, quae de facto sunt, perspecta penitùs forent. Ecce enim, exempli gratia, disputationem instituant de Materia rerum naturalium: quaerent statim, An materia per absolutam Dei potentiam sine forma existere valeat? An vicissim ipsa forma possit esse sine materia? An una, eademque numero materia possit eodem tempore pluribus formis informari? An reciprocè una forma informare plures materias? An una, eademque numero materia replicari possit, simulque constitui in pluribus distinctis locis? An constituta in locis illis, sine novo miraculo recipere posset plures formas? An materia daret denominationem juxta numerum formarum? formae in eadem materia sese impedirent quoad suas functiones? Verùm hujus generis quaestiones circa materiam infinitae sunt. Accipe & exemplum aliud. Quaerit aliquis, etiam modernorum, an indivisibile possit moveri per se? Supponit autem se non loqui de indivisibili immateriali, ut est Angelus: sed de materiali, ut est punctum. Supponit etiam quaestionem non esse, an hoc indivisibile conjunctum moveri possit: sed, an separatum.","prev":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 13","label":"PRIMI LIBRI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/13"},"next":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 15","label":"PRIMI LIBRI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/15"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae","quality":"ocr"}}