{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes paradoxicae 157","citation":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 157","ref":"157","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/157","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/157.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Exercitationes paradoxicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae","urn":null},"verse":false,"words":151,"text":"Quin & Magnum etiam, ac Parvum contraria vulgò dicuntur, & sunt. Licet enim Aristoteles velit contrarietatem hanc esse solùm in Relatione: fundamenta nihilominùs contrariarum relationum debent esse contraria: seu quia relationes suis fundamentis identificantur: seu quia non potest aliunde desumi contrarietas. Et utut ista non quadrent ad definitionem contrariorum Aristoteleam: satis est, dummodò ad usum loquendi communem, & receptum quadrent. Sed & nonne falsum est quod docet ipsam Quantitatem magis, minúsque non suscipere? Vt Qualitas enim, puta Calor, major, vel minor dicitur: sic à fortiori longè dicetur major, vel minor Quantitas. Quod si dicas parvam Quantitatem dici quidem minorem, sed non minùs quantitatem, quàm magnam: an-non pari ratione remissus calor dicetur quidem minor, sed non minùs calor, quàm intensus? Siquidem ut quantitas, quantumlibet parva, semper habet totam quantitatis essentiam: ita calor, quantumvis lentus, habet semper essentiam caloris. Ad. haec: nonne falsò etiam docet (vel ex communi sententia Locum esse speciem quantitatis distinctam à superficie?","prev":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 156-2","label":"EXERCITATIO VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/156-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/156-2"},"next":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 158","label":"EXERCITATIO VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/158","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/158"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae","quality":"ocr"}}