{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes paradoxicae 159","citation":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 159","ref":"159","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/159","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/159","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/159.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Exercitationes paradoxicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"Neque enim dicit propositionem de futuro contingenti hominibus nondùm veram, Deo autem veram: sed absolute, nondùm distinctè, & determinatè veram. Dicit quidem totum hoc conjunctum, Bellam cras erit, vel non erit, esse determinatè verum: at non item illud distinctè, Bellum cras erit: ut neque illud distinctè, Bellum cras non erit. Timet nempe, ne si vel Deo dicatur distinctè cognita, & vera (nam si ita quidem admitteretur vera: absolutè etiam, & secundum se concedenda esset vera) timet, inquam, ne sequatur necessitas illa, quam tam molesta repetitione conatur avertere, ut hominis servetur libertas in deliberationibus, consultationibus, aliísque id genus. Ita nimirùm diffidens conciliari posse Praescientiam divinam cum libertate Arbitrii, homines sacrilegos fecit, ut faceret liberos: quod & M. Tullio exprobrat sapienter D. Augustinus. Certè & rei simplex praenotio necessitatem rebus non imponit: & doctrina illa Aristotelea parem facit Deum oraculo Tiresiae. Is nimirùm pollicitus se non mentiturum, pari quam Aristoteles oratione sic praefabatur, Quicquid dicam, erit, vel non erit. Verùm haec, ut innui, pluribus prosequi nec licet, nec necesse est: cùm & Aristotelei quoque nonnulli hanc ipsam doctrinam Aristotelis, ut doctrinae orthodoxae repugnantem, coarguant. PRIMO deinde LIB. priorum ANALYTICORVM: Nonne falsò vult Argumentum esse medium inter extrema? cùm & singularia, & transcendentia, & res diversarum categoriarum, quae nequáquam esse possunt hujusmodi media argumenta tamen sint.","prev":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 158","label":"EXERCITATIO VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/158","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/158"},"next":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 160","label":"EXERCITATIO VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/160"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae","quality":"ocr"}}