{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes paradoxicae 161","citation":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 161","ref":"161","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/161","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/161.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Exercitationes paradoxicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae","urn":null},"verse":false,"words":167,"text":"Siquidem Inductio proptereâ ex loco Totius, & partium eruitur: Exemplum verò potissimùm ex loco Similium. Quod si ita deducantur tam Exemplum, quàm Inductio, ut argumentationes fiant: vides profectò semper esse vel tacitam, vel expressam formam syllogismi, aut entymematis (unde & qui volunt quidpiam exinde convincere, solent inter argumentandum reducere ad syllogismum ut proinde distinctae non fiant argumentationis species. Circa I. Poster. falsitates multae conglobantur, quòd Demonstratio ex natura sua sit Syllogismus, quòd constet ex propositionibus universalibus, primis, immediatis, sempiternis, &c. quae sequente libro erunt uberiùs examinandae. LIB. II. praeter caetera Demonstrationes proponit, quas nescio qua fronte dicere ausit constare ex propositionibus de omni, per se, &c. Hujusmodi est conversa illius, quae superiùs relata est, Defrondescens est latifolium: vitis defrondescit: igitur vitis est latifolia. Quasi verò vel omne, vel solum defrondescens latifolium sit? INTERtot verò, quae atro lapillo notanda essent in ToPicis, velim solummodò attendas ad illa duo praecepta egregia, quae LIB. II. traduntur. Alterum est, ut ambiguè inter disputandum loquamur. Scilicet offundendae sunt veritati tenebrae, ne-quando fortè illucescat?","prev":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 160","label":"EXERCITATIO VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/160"},"next":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 162","label":"EXERCITATIO VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/162"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae","quality":"ocr"}}