{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes paradoxicae 166","citation":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 166","ref":"166","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/166","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/166.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Exercitationes paradoxicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae","urn":null},"verse":false,"words":172,"text":"Irreligiosè prorsùs Anaxagorae objicit absurdum, quòd nisi motus, atque adeò Mundus sit aeternus, sed coeperit aliquandò, oportuisset Mentem frustrà quievisse tanto tempore. Hoc scilicet modo impii orthodoxis objiciunt otiosum ergo DEVM fuisse antè Mundum conditum, si Mundus non sit ab aeterno. Verùm innumeras alias calumnias observare licet. Siquidem lib. 4. c. 1. immeritò caeteros omnes Philosophos taxat, quòd ad se usque nihil traditum, aut dubitatum de loco fuisset. Ipsemet enim posteà circa Locum refellere nititur Platonem, Zenonem, & alios: ac Zenonem nominatìm, cujus dubitationem propositam cap. 1. solvere tandem conatur sub finem cap. 3. Item cap. 8. immeritò quoque insectatur asserentes vacuum separatum: perinde ac illi posuissent intra hunc Mundum: cùm extra tamen ponerent, ut vel etiam colligere est ex cap. 6. praecedenti. OMISSIS porrô his, aliisque similibus calumniis, & ut redeamus ad caeteras Acroaseos falsitates: Nonne falsum est quod Lib. I. cap. 5. docet contraria non neri ex aliis? Quasi ipsemet non admittat album, & nigrum, quae sunt contraria, fieri ex primis qualitatibus, quae sunt etiam contrariae? Quod item docet omnia fieri ex contrariis?","prev":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 165","label":"EXERCITATIO VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/165","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/165"},"next":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 167","label":"EXERCITATIO VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/167","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/167"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae","quality":"ocr"}}