{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes paradoxicae 171","citation":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 171","ref":"171","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/171","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/171","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/171.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Exercitationes paradoxicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae","urn":null},"verse":false,"words":170,"text":"Si Motum enim aliquid praecessit: Motus ergo aeternus non est. II. Motivum, & Mobile vel sunt facta, vel aeterna: Neutrum verò dici potest. Sed quare vel alterum, vel etiam ambo aeterna esse non potuerunt, & nihilominùs absque motu? Quia hoc absurdum est, inquit. Egregia sanè instantia, veréque philosophica! At, inquit posteà, Si Mobile praecessisset Motum, quievisset: atque ita necessarius anteà fuisset alius motus, cujus illa quies fuisset privatio. Quasi verò qui caecus est natus, vidisse in utero debeat, ut illius caecitas possit censeri privatio? III. Potentia debet esse propinqua actui. Quasi verò lapides, qui ab orbe condito sub terra delituerunt, non tam habuerint potentiam ad domum, quae hodie fit, quam habent à paucis diebus, priusquàm effoderentur? IV Tempus aeternum est: igitur & motus. Confirmat antecedens. 1. quia Physici omnes, praeter Platonem, id asserunt. Quasi res agatur in foro, ubi voces numerantur? Vt taceam Platonem pro millibus esse ipsi Antigenidae. 2. Quiae tempus non est sine Nunc: omne autem Nunc est principium sequentis, & finis praecedentis temporis. Quasi verò esse non possit nunc primum, & ultimum!","prev":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 170","label":"EXERCITATIO VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/170","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/170"},"next":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 172","label":"EXERCITATIO VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/172","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/172"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae","quality":"ocr"}}