{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes paradoxicae 188","citation":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 188","ref":"188","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/188","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/188.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Exercitationes paradoxicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae","urn":null},"verse":false,"words":153,"text":"perinde facit determinatè veram, aut falsam, ac sunt propositiones de praesenti, aut praeterito, his verbis: Non solùm falsum est, aeut verum quòd albus Cleon est: sed quòd erat, aut erit. ITEM CVM LIB. I. priorum ANALYTICORVM demonstrare nititur definitionem figurarum: ET2. tamen post. docet definitionem demonstrari non posse. CVM LIB. I. Poster. vult in demonstratione procedendum à notioribus nobis: ET tamen Demonstrationem definit, quae procedit ex caussis: sunt autem caussae, quàm effectus ignotiores nobis. CVM item distinguit propositionem à definitione: ET aliunde vult principium esse propositionem, & definitionem principium. CVM item plura capita insumit. ad probandum quòd sit Demonstratio, quae vix ullo discrepante est subjectum istorum librorum: ET aliunde tamen vult nullam scientiam probare suum subjectum esse. CVM Demonstrationem vult esse ex universalibus: ET aliunde tamen universalem demonstrationem cum singulari, seu ex singularibus procedente comparat. CVM docet scientiam non esse, nisi de necessariis: ET postea tamen pluribus inculcat scientiam esse fortuitorum. CVM LIB. II.","prev":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 187-2","label":"187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/187-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/187-2"},"next":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 189","label":"189","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/189"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae","quality":"ocr"}}