{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes paradoxicae 190","citation":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 190","ref":"190","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/190","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/190.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Exercitationes paradoxicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae","urn":null},"verse":false,"words":184,"text":"ostendit binarium principiorum numerum non sufficere, quòd substantiae nihil sit contrarium: ET anteà tamen admiserat esse in omni genere unam contrarietatem (nisi forte genus esse substantiae non dixeris?) CVM capp. 8. & 9. LIB. I. tam multis Privationem adstruit: lib. autem 2. cap. 1. profitetur se posteà consideraturum, detur-ne privatio, an non: & an sit aliquid contrarium substantiae (non recordatur nempe eorum, quae jam anteà dixerit:) ET posteà dum lib. 5. & lib. 2. de Generat. id considerat, dicit verò nihil esse contrarium substantiae: quid aliud, quàm privationem negat: Certe illam deinceps nusquàm usurpat pro principio. CVM eodem LIB. II. cap. 7. dicit Movens immobile non habere motus principium: ET intereà tamen dicit movens. Certè caussa efficiens, quae eadem movens est, definitur ab ipso Id, unde motus principium. CVM eodem cap. docet primum illud movens phyficè movere: ET aliunde tamen dicit non esse movens physicum. Quis certè capiat movens physicè movere, & movens tamen physicum non esse? Cur ergo in Physica tam multa de illo? CVM adversus Empedoclem naturae opera casu fieri asserentem disputat: ET fatetur tamen Monstra esse peccata, & lapsus naturae: imô & 7. Metaph. cap. 7.","prev":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 189-2","label":"AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/189-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/189-2"},"next":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 191","label":"AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/191"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae","quality":"ocr"}}