{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes paradoxicae 191","citation":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 191","ref":"191","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/191","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/191.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Exercitationes paradoxicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"quae fine semine nascuntur, casu fieri asserit: unde & 3. de An. cap. 12. quae naturâ sunt, inquit, propter aliquid sunt, aut casus eorum, quae sunt propter aliquid. CVM deinde cap. 9. necessitatem absolutam impugnat: ET in 8. tamen voluit tollere è natura contingentiam. CVM LIB. III. cap. 1. tot facit genera Entis, quot motus, ex quo sequitur, ut non sint nisi tres categoriae: ET aliàs tamen, ut visum est, decem categorias constituit. CVM cap. 4. sumit agendum de solo infinito physico: ET posteà tamen disputat de Infinito potentiâ, seu quod adjectione, vel diminutione fit: hoc autem non physicum, sed mathematicum est, puraeque intelligentiae. Certè eodem cap. docet omnem rem sensibilem esse finitè dividuam: ut proimde illud, quod est Infinitum potentiâ, non sit ex sensibilibus, seu physicis rebus. CVM LIB. IV. cap. 8. docet Mathematica non esse in loco: ET tamen, ut alia loca innumera praeteream, Lib. deinde 5. cap. 3. docet illa se tangere, quorum extrema, id est puncta, lineae, superficies (quae Mathematica entia sunt: quae enim alioquin?) existunt simul: illa autem existere simul, quae uno in loco sunt. CVM eodem lib. 4. c. 3. probat nihil esse in seipso: ET tamen unum ex modis existendi in posuerat illum, quo dicitur totum in partibus esse: quod quaeso quid aliud est, quàm totum in seipso esse? CVM capp. 4. & 6. vult accretionem, & diminutionem esse Lationis species: ET anteà tamen illas motus species fecerat à Latione condistinctas.","prev":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 190","label":"AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/190"},"next":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 192","label":"AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/192"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae","quality":"ocr"}}