{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes paradoxicae 192","citation":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 192","ref":"192","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/192","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/192.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Exercitationes paradoxicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae","urn":null},"verse":false,"words":171,"text":"CVM cap. 12. vult Tempus non esse velox, neque tardum: ET vult tamen esse numerum, seu mensuram homogeneam motus, qui velox, tardúsque est. CVM ibidem docet aeterna mensurari tempore non posse: ET per ipsum nihilominùs tempus quoque aeternum est, ut proinde possit tempus esse mensura homogenea. CVM cap. 13. docet Tempus non facere corruptionem: ET dixerat tamen cap. 12. Tempus per se esse corruptionis caussam. CVM cap. 14. dicit Tempus esse numerum omnis motus, ut alterationis, lationis, &c. sed praecipuè lationis coelestis: ex quo sequitur, ut tot sint tempora quot mobilia. ET cap. tamen 10. probabat motum sphęre non esse tempus, quia tot essent tempora, quot mobilia. CTAVA. CVMLIB. V. cap. 1. Passiones facit immobiles: ET posteà nihilominùs in illis solis motum statuit. CVM eodem cap. disputat de motu per accidens: ET illum tamen tollendum ex physica docet. Rationem reddit, quòd sit communius: quasi verò dicere non debeat rarius esse ente per se? CVM item dicit esse quatuor mutationum genera, Ex subjecto in subjectum, ex non subjecto in non subjectum, &c.","prev":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 191","label":"AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/191"},"next":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 193","label":"AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/193"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae","quality":"ocr"}}