{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes paradoxicae 199","citation":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 199","ref":"199","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/199","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/199.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Exercitationes paradoxicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"dicit Elementorum in mistione manere solùm materiam cum qualitatibus refractis: ET verò sub finem prioris Libri de miscibilibus, quae sunt elementa, loquens, haec inquit, neque corrupta esse necessarium est mista: neque possunt eadem simpliciter esse, &c. CVM cap. ij. admittit quasdam generationes esse necessarias, quasdam contingentes, ut rerum aliae necessariae sunt, putà coelestes, aliae contingentes, putà inferiores: ex quo profectò videtur sequi dari in coelestibus generationis perpetuas: alioquin enim vel quod exemplum? vel quae erit consequentia? ET verò tamen generationes tantùm fieri in his inferioribus, seu eo, qui circa medium loco, docuit in praecedentibus saepiùs, & initio cap. 9. nominatìm. PRAETEREA CVM LIB. I. METEORORVM cap. 2. vel (ut nonnulli numerant) 3. ita distinguit materiam ab efficiente, ut illam subjectum efficiat, hoc caussam: ET 2. tamen phys. caussam quoque fecerat. CVM cap. 3. facit Terram sphaericam totam: Et lib. tamen 2. cap. 1. eminentiâ, seu tumore aliquo insignem facit ad Boream. CVM item docet hînc usque ad Lunam intercipi aërem, & ignem: ET saepiùs tamen inculcat interceptum hujusmodi corpus neque esse ignem, neque aerem. CVM cap. 10. dicit rorem, & pruinam non generari flante vento: ET non longè tamen pòst admittit rorem generari flante Austro, non Borea, praeterquàm, inquit, in Ponto. CVM LIB. II. cap. 4. definit vaporem humidum, & frigidum: ET lib. 1. cap. 3. definiverat humidum, & calidum. CVM c. 5. videtur Terrae tribuere tympani figuram: ET hoc tamen in 2. coeli contra antiquos improbaverat.","prev":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 198","label":"AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/198"},"next":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 200","label":"AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/200"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae","quality":"ocr"}}