{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes paradoxicae 201","citation":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 201","ref":"201","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/201","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/201.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Exercitationes paradoxicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae","urn":null},"verse":false,"words":171,"text":"CVM item declarat accidentia maximè conferre ad cognoscendum quid est: ET voluit tamen in Organo quid est esse principium omnis demonstrationis, qua scilicet passio (quae accidens est) de subjecto demonstretur. CVM c. 3. nititur multis confirmare Animae nullum inesse motum: ET8. tamen Phys. cap. 3. imaginationem, & opinionem appellavit motus. Imaginatio autem, & opinio cui insunt, nisi animae? CVM LIB. II. cap. 2. ita orditur: Quoniam autem ex obscuris, manifestioribus autem fit certum, & secundum rationem notius, &c. dicit nimirùm, ex obscuris: Er tamen consequenter addit, manifestioribus autem. Haec enim quomodò cohaereant? CVM cap. 3. molitur demonstrare definitionem animae: ET in analyticis tamen docuit demonstrari definitionem non posse. CVM cap. 4. admittit ignis augmentum in infinitum abire: ET nihilominùs statim pòst, naturâ, inquit, constantium Dize d Google tium terminus est, &c. Quid? ignis naturâ non constat? CVM c. 7. lumen, & tenebras contraria facit: Er posteà tamen, ut & alibi, reponit inter privantia: sicque propriae distinctionis proprios confundit terminos. CVM LIB. III. c. 6. dicit sensum propriorum non falli (quod dixerat etiam lib. 2. c. 6.","prev":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 200","label":"AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/200"},"next":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 202","label":"AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/202"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae","quality":"ocr"}}