{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes paradoxicae 22","citation":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 22","ref":"22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/22.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Exercitationes paradoxicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae","urn":null},"verse":false,"words":150,"text":"SED quid haereo in partibus, partitionéque disputatricis hujus Philosophiae? Dispiciamus qua ratione Dialecticam iosam tractent, quae Philosophiae est organum. Quis non videat miram in istis disputandi pruriginem? quandò & de ipsa quoque arte disserendi ita altercantur. Mirum sanè dictu! Debuit Dialectica (si tamen necessaria, & utilis fuit) contineri solùm praeceptis quibusdam paucis, & perspicuis, quibus adjuta ratio progressus taceret uberiores. Ecce verò loco praeceptionum, Dialecticam referserunt numerosissima congerie disputationum difficillimarum, si quas habebant in Philosophia. Scilicet inexperta adhuc, teneráque ingenia obruenda erant initio statìm spinosis illis quaestionibus rerum universalium, atque metaphysicarum! Scilicet illis disputandum erat de Ente rationis, de Futuris contingentibus aliisque id genus sexcentis, ut callerent artem disserendi! Sed Dialecticam crediderunt esse non tam organum, quàm partem Philosophiae. Quodcúmque tamen crediderint: nihil ad Philosophiam pertinere arbitrati sunt, nisi de quo disputaretur. Sic non vident se tam ineptè facere, dum de ipsa arte disserendi disserunt: quàm si quis nitatur propriam oculi visionem videre.","prev":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 21","label":"PRIMI LIBRI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/21"},"next":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 23","label":"PRIMI LIBRI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/23"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae","quality":"ocr"}}