{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes paradoxicae 25","citation":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 25","ref":"25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/25.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Exercitationes paradoxicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"Et fateor quidem Philosophum affectare non debere sermonis lautitiem: at verò tamen ut affectatio declinanda ipsi est: ita & honestus cultus non est omninò repudiandus. Quam enim decentius est rem pulcherrimam honestè vestiri: quàm indecoro, ac foedo conspurcari habitu? Nisi potuisset Philosophia sine squalore hoc representari: condonandum videretur. Attamen notissimum est res etiam abstrusissimas, quales Philosophicas dicunt, exhiberi posse cùm ornatu: modò ille, qui exhibet, perspectam sermonis proprietatem habeat. Sed soloecismi sunt laudes, ac gemmae Philosophorum? Illorum scilicet ipsorum, qui tam ineptè garriunt, quique libros alios cognitos non habent, quàm refertos illis putaminibus haecceitatum, & aliquitatum. Risu dignum! quòd Quispiam istorum, dum ita ructaret, vomerétque soloecismos, ut non posset intelligi: passim illud interponeret, supposita congruitate. Sed & rursùs, quasi jocantes, non curamus, inquiunt, de verbibus, sed de sensis. Quanquàm & verba curare deberent, ne foret de sensibus perpetua controversia. Quorsùm enim tantae lites? nisi quia plaerúmque dum non assequuntur sermonis proprietatem, hic sibi pro libitu unum sensum fingit: ille vero alium. Quorsum ergo, si verba non curant, dicunt Soogle Dig cunt se verba propriè usurpare: vulgus autem impropriè? Oportet sanè ut rem quamque propriissimè explicent, qui tam solerter ipsam vocem RES derivari docent, vel a reor, reris: vel à ratus, rata, ratum. Et mirêre jam si vulgi propemodùm misereantur, quòd non intelligat illam suam exactam Grammaticam? Voces commenti sunt barbaras, phrasésque loquendi ineptas, quibus intra scholarum cancellos ita intumescunt, ut rideant caeteros mortales, quòd non assequantur illarum mysteria. Miseri! qui non perspiciunt garritum hujusmodi nullius esse extra scholas usus.","prev":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 24","label":"PRIMI LIBRI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/24"},"next":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 26","label":"PRIMI LIBRI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/26"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae","quality":"ocr"}}