{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes paradoxicae 38","citation":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 38","ref":"38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/38.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Exercitationes paradoxicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae","urn":null},"verse":false,"words":156,"text":"Quorsum igitur est ausus ab illius opinionibus tam audenter deflectere, & dogmata Platonicis adeo adversa comminisci? Nimirùm quia noverat legitimè philosophantem non debere esse adstrictum cujusquam sententiae: sed libertatem permittere sibi investigandi vero similiorem, illámque arripere, si fortè apparuerit. Potuit. ne ergo aliud in se jus à posteris expectare, quàm quo ipse fuisset usus in Platonem, & antiquiores? Cur enim licuerit ipsi, veritatis studio, Magistrum deserere: nobis jam desciscere eodem affectu, ab illo non liceat? Verum id ipse non exegit, cujus haec est praeclara sententia, Rectius esse, & oportere videretur, ut pro veritatis salute unusquisque, & praesertim Philosophi, sua quoque propria refutarent. Nam licèt ambo emici sint: sanctum est veritatem ipsis in honore anteponere. An-ne ergo qui sunt tam severè addicti Aristoteli, vel imitantur illius exemplum, vel sequuntur consilium? Ille sibi liberum putavit à Platone discedere: isti sibi liberum non putant ab Aristotele dissentire. Ille paratus erat proprias opiniones recantare: isti religiosum ducunt alienam totis viribus, ac nervis defendere.","prev":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 37","label":"QUAESS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/37"},"next":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 39","label":"QUAESS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/39"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae","quality":"ocr"}}