{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes paradoxicae 48","citation":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 48","ref":"48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/48.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Exercitationes paradoxicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae","urn":null},"verse":false,"words":155,"text":"Ratione age apud utrosque: non minùs operam perdes apud Aristoteleos, si persuadere quidpiam contendas Aristoteleae doctrinae contrarium: quàm apud homines plebejos, si probare quidpiam velis praeter consuetudinem. An-non ergo bonis istis viris praeoccupatus gustus est? quandò sic omnia improbant, quae condita non fuerint sale Aristoteleo. An-non dixeris Aristot. sua istos bile suffudisse? quandò colore Aristoteleo tincta omnia conspiciunt: vel nonne censueris potiùs illis Aristotelem effodisse oculos, suósque inseruisse? quandò nihil videre possunt nisi per Aristotelem. Hinc sanè est, quòd ita vivunt sub caeca obedientia: hinc est, quòd currunt certatìm omnes, pecudum videlicet more, post praecedentium vestigia. Iam enim sic antecessorum authoritas invaluit, ut neque qui docent ab illis desciscere ausint: neque qui discunt suspicari possint, melius-ne quidpiam alibî occurrat. Atque ita fit, ut errores haereditario quasi jure, transmittantur ex magistris in discipulos: dum isti continuata serie arbitrantur praegrande scelus, nefásque admissum iri, si suspicentur se acutiores in dignoscenda veritate, quàm illi extiterint.","prev":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 47","label":"QUAESS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/47"},"next":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 49","label":"QUAESS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/49"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae","quality":"ocr"}}