{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes paradoxicae 49","citation":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 49","ref":"49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/49.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Exercitationes paradoxicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"AN-NE putas igitur aliquid spei superesse, ut ista propriarum virium vigente diffidentia, quae in artibus sunt obscura aliquid lucis accipiant? Perit certè, perit spes optimorum inventorum, quando jam inventis ita fiditur, ut posse quidpiam melius inveniri diffidatur. Demus Aristotelem, quâ erat praeditus solertiâ, invenisse plurima: gratiae illi habendae sunt, quòd nobis posteris suis illa non inviderit. Dicere tamen Aristotelem creatum, & datum nobis divinâ providentiâ, ut sciremus quicquid potest sciri: quaenam effraenis vesania est? Si enim Averroem, caeterósque sectatores audiens id semel tibi persuaseris: erit-ne quòd existimes omnes alios simul homines eruere posse, ac tibi ostendere novam aliquam veritatem? Fortassis tamen haec caussa est cur in Aristotele volutando totus occuperis, neque multùm cures quid sit conscriptum à caeteris. Caussa dubio procul haec est: cùm non annitaris & ipse, facturus experimentum nùm quidpiam valeas per te reperire: siquidem non existimas eò te posse assurgere, quò Aristoteles non pervenit. Quid si Aristotelem eadem tenuisset ignavia? si ipse ita confidisset suis antecessoribus: ipse-ne unquàm eò pertigisset, unde tibi quasi Cynosura doctrinae viam pandederet? Quid verò? si caeteri, qui exinde vixere P Goige vixere mortales, idem sibi persuasum habuissent, quod tibi Abenroes fuasit: putas-ne jam frueremur pulcherrimis illis inventis quae vel ab uno, aut altero saeculo prodiere in lucem: & quibuscum antiqui illi vix habuerint quidpiam comparandum?","prev":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 48","label":"QUAESS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/48"},"next":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 50","label":"QUAESS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/50"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae","quality":"ocr"}}