{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes paradoxicae 56","citation":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 56","ref":"56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/56.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Exercitationes paradoxicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"Taceo nimiam avaritiam, cujus causâ fingit git Lucianus etiam apud inferos Alexandrum illi exprobrare, quòd divitias summi boni, ac foelicitatis partem constituisset: ut tam specioso praetextu summas à se opes impetraret. Sileri tamen non potest, quod jam antè innuimus, illum sic fuisse intemperantem, voluptatibúsque obscoenis adeò impensè deditum, ut Amasiae, ac meretrici solemnia sacra fecerit. Sed postremò non refero, qua ratione relegatus in Chalcidem ob impietatem, aconitum biberit: ut est apud Laërtium: vel desperatione ductus in mare sese praecipitans, extremum diem clauserit: ut & D. Gregorius Nazianzenus innuit, & graecus illius explicat interpres in libris adversus Iulianum. Sint haec, & alia hujusmodi falsa: interpretare omnia in quem sensum licebit peroptimum, ut Aristotelis umbrae, ac Manibus placeas: non reluctabor admodùm. At negari certè non potest, quin haec Authores prodiderint, quibus fidem elevare non ita facilè sit. Sanè tot congerere adversus Platonem, Zenonem, Epicurum non liceat. SED, ut missam Aristotelis Religionem faciamus, ac mores: recurri fortè congruentiùs posset ad illius ingenium. Qui haberi enim volunt Aristotelei, non tam in illius vitam, quàm in divinum ingenium respicere se profitebuntur. Atque ego quidem Aristotelem, ut magni judicii, laudataeque diligentiae virum facilè mihi persuadeam: ita non immeritò prorsùs unum ex illis dixerim, quibus plurimùm Philosophia debeat. Et verò tamen illum caeteris omnibus anteponere, non video qua ratione liceat citra nimiam temeritatem. Quid enim?","prev":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 55","label":"EXERCITATIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/55"},"next":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 57","label":"EXERCITATIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/57"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae","quality":"ocr"}}