{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes paradoxicae 61","citation":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 61","ref":"61","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/61","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/61.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Exercitationes paradoxicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae","urn":null},"verse":false,"words":180,"text":"At verò tamen magistri ipsi, & qui velut manu-missi sunt, nisi deponere studeant hujusmodi praeoccupationem: nonne videntur, ut pueri, nucibus semper detineri? Profectò illis similes sunt, qui viridarium ingressi mille florum varietate, ac venustate variegatum: in quem florem primùm inciderunt, illum statìm pulcherrimum omnium, elegantissimumque pronunciant: non sustinentes judicium, donec omnes perviderint: vel etiam (quod pejus est) detrectantes pro gredi ulteriùs, ne si forte elegantior, venustiórque apparuerit, sententiam mutare teneantur. De hoc tamen plura superiùs. AT illi forte adhûc objicient Aristotelem ab aliis, quàm à Sectatoribus commendari. Seligi potissimùm solent M. Tullius, Plinius, Quintilianus: ex quibus Cicero, Quis, inquit, doctior? quis acutior quis in rebus vel inveniendis, vel judicandis acrior Aristotele unquàm fuit? Plinius verc illum vocat nunc summum in omni doctrina virum: nunc virum immensae subtilitatis. Et verò Quintilianus, Quid, inquit, Aristotelem? quem dubito scientiâ rerum, an scriptòrum copiâ, an eloquendi suavitate, an inventionum acumine, an varietate operum clariorem putem. His praetexere solent magistri Platonis judicium, qui illum & Anagnosten, & veritatis Philosophum, & mentem Scholae, & fraeno indigentem dixit. Attamen verò, hoc fuerit imprimis virorum istorum judicium: quid, si alii secùs judicârint?","prev":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 60","label":"EXERCITATIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/60"},"next":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 62","label":"EXERCITATIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/62"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae","quality":"ocr"}}