{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes paradoxicae 73","citation":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 73","ref":"73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/73.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Exercitationes paradoxicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"Ex illo ergo praesertìm tempore, ceperunt Doctores rejectam dudum à Patribus sacrae Theologiae permiscere Philoso phiam: ut mirum videri non debeat, deinceps in caeteris etiam nationibus, ad quas Theologia videtur ex Gallia esse derivata nomen Aristoteleum tantoperè increbuerit. Atque id quidem tantò magis, quantò ipsi Theologi, qui primas partes inter doctos occupare existimantur, ex Academia Parisiensi, ut ex equo Trojano prodeuntes, tanti fecerunt Aristotelem, ut lingua, & calamo, perinde ac ferro, & flamma censuerint esse defendendum. Cùm autem ex eo tempore Peripateticae scholae termini introducti sint in Theologiam, ac proinde, veluti quadam aemulatione, in Medicinam, Iurisprudentiam, & caeteras artes: Cùm ii, qui communiter Philosophiam profitentur, sint Peripatetici, & qui audiunt, nullam aliam doctrinam edoceantur, in eorum verò, qui docent, Magistrorum verba jurent, uxta illud Aristoteleum, cujus & supra meminimus, Oportet discentem esse credulum: Cùm proinde paucissimis detur vultum demissum attollere: quia, ut Seneca loquitur, versat nos, & praecipitat traditus per manus error, alienisque perimus exemplis: adde & quia illi penè, prorsúsque exsibilantur, qui sui juris fieri contendunt, quibúsque est animus vel mutire in contrarium: Cùm in scholis, in suggestibus, & ubíque ferè Aristoteles clametur, ipsúmque inficiari vix minore piaculo egeat, quàm negare Ioannis Euangelium: ubi enim ipse dixit, ubi Aristotelis sententia est opposita, dissentire minimè licet: sed ad summum interpretari: Cum, inquam, haec ita se habeant: Quid mirum, si unus jam inscholis nostratibus Aristoteles habenas coërceat?","prev":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 72","label":"EXERCITATIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/72"},"next":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 74","label":"EXERCITATIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/74"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae","quality":"ocr"}}