{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes paradoxicae 78","citation":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 78","ref":"78","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/78","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/78.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Exercitationes paradoxicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"EXERIncertum est extetne liber Aristotelu, ex lubitatione ipsa Aristoteleorum circa eos, qui habentur. Quòd maxima sit incertitudo Librorum, Doctrinaeque Aristoteleae. IDERI fortè possumus irritos hucúsque impegisse ictus, & nihil aliud, ut loquentur, quàm tenues auras verberasse. Qui enim Aristoteleam, seu Peripateticam Sectam profitentur, non tam videntur illi adhaerere propter ea, quae relata sunt: quam propter certitudinem, ac proinde praestantiam doctrinae, quae consignata in libris Aristotelicis asservatur. Vtcumque se tueantur: age & arietem quoque in hunc aggerem impingamus. Et imprimis quidem (ut negotium repetatur paulò altiùs) incertum admodùm videtur, Extet-ne liber Aristotelis, seu qui Aristotelem authorem agnoscat. Primùm enim, si id certum est, quorsùm interpretes ejus, ut Simplicius, Themistius, & omnes ferè alii, etiam qui hac tempestate scribunt, cuilibet libro interpretando praeponunt ferè quaestionem hanc, Sit ne hujusmodi liber Aristotelis, an non: Certè, si res indubia, atque in confesso est, non est quòd hujusmodi quaestio proponatur: neque enim de rebus certis, sed de dubiis ambigitur. Vt unum librum attingamus: quaeritur, An liber ille de interpretatione inscriptus (etsi Latini duos faciunt) sit verè Aristotelis? Recentiores asserunt: negavit olim Andronicus Rhodius. An-ne ergo potiùs assentiat recentioribus istis, quàm antiquo illi? qui non longè post exportatos ex Graecia libros Aristotelis, illum legit, ac censuit. Andronicum certè Boetius appellat repertorem, ac indicem librorum Aristotelis: & Porphyrius in peragenda dispositione librorum Plotini declarat se imitari Andronicum Peripateticum, qui confusos Aristotelis, ac Theophrasti libros digessit in ordinem.","prev":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 77","label":"EXERCITATIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/77"},"next":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 79","label":"EXERCITATIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/79"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae","quality":"ocr"}}