{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes paradoxicae 85","citation":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 85","ref":"85","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/85","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/85.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Exercitationes paradoxicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae","urn":null},"verse":false,"words":160,"text":"Deinde multa reperies in hisce exemplaribus, quae in illis desiderabis. Sic enim Graeci, ac Latini codices plurima habent, quae tamen in codicibus commentatoris deficiunt. Rursùs & translationes minimè conveniunt, non modò Latina, & Arabica: sed ne Latinae quidem inter se. Postremò textum attendens, Quoties videas Aristotelem epilogum concludere, & non longè tamen post eandem rursùs aggredi materiam, quasi jam anteà nihil de illa dixisset? Quoties incipit ex abrupto, & citra omnem connexionem? Quoties inchoatam, & semiperfecta abrumpit periodum, alióque digreditur? Quoties alia ejusmodi accumulat vitia? quae in egregium i Soogle gium sanè scriptorem nequáquam postunt competere. ATTAMEN verò & istud quoque gratis, ultróque concedatur: ut scilicet nihil habeatur in Aristotelicis libris, quod Aristotelicum non sit. Adhûc nihilominùs & stylus, & modus scribendi Aristotelis doctrinam illius sic incertam facit, ut ad mentem ejus expiscandam Delio sit opus urinatore. Quantumcúmque enim possit esse copiosus, & elegans in rebus facilioribus: in difficilioribus tamen, & quae explicatiorem exigebant perspicuitatem, ita est ambiguus, ita brevis, ita truncatus: ut exinde maximam fecisse videatur Sectatoribus divinandi copiam.","prev":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 84-2","label":"84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/84-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/84-2"},"next":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 86","label":"86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/86"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae","quality":"ocr"}}