{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes paradoxicae 87","citation":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 87","ref":"87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/87.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Exercitationes paradoxicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Post immensas enim laudes, Accedebat ad haec, inquit, ingenium viri tectum, & callidum, & metuens reprehensionis, quod inhibebat eum, ne proferret interdùm apertè quae sentiret. Inde tam multa per ejus opera obscura, & ambigua. Sed & attexere juvat quod Themistius ipse clarus Peripateticus habet hac de re, cùm de Analyticis posterioribus loquitur, Cum plaeráque, inquit, omnia Aristotelis scripta quasi de composito caligine quadam offusa, oppletaque habeantur: illud potissimùm hoc opere intelligitur, cùm ob ipsum genus eloquutionis, quod si alicubi, maximè pressum hîc, praecisumque est: tum ob capita, quae nullo ordine videntur disposita, &c. Verùm quid testes desidero? Ecce Aristoteles ipse apertissimè declarat affectatam illam suam in physicis obscuritatem. Alexandrum enim de illorum evulgatione conquerentem ita consolatus est, Scripsisti ad me de libris Auscultatoriis, existimans in arcano custodiendos fuisse. Scito igitur ipsos editos, & non editos esse. Cognosci enim, percipique ab iis tantùm poterunt, qui nos audierint. QUAE cum ita se habeant: mirêre jam ampliùs, quorsùm isti Aristotelem Genium, ac Daemonem vocent? imitatus nimirùm est Cacodaemonum industriam qui per vates, & Sibyllas ea ratione loqui dicuntur, ut in sensus planè contrarios verba ipsorum possint usurpari. Mirêre si objecerim non posse illos assequi Aristotelis genium, mentem, ac intelligentiam: quandò ipsi jam non possunt Aristotelem audire: ille autem ab iis tantùm, qui se audissent, percipi posse apertè professus est. Et verò si certa erant Aristoteli quae scribebat: quorsùm apertè non loquebatur? Quid necesse erat Philosophiam rem pulcherrimam ita invidere generi humano?","prev":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 86","label":"86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/86"},"next":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 88","label":"88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/88"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae","quality":"ocr"}}