{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exercitationes paradoxicae 9","citation":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 9","ref":"9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/9.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Exercitationes paradoxicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae","urn":null},"verse":false,"words":158,"text":"Retinuerunt verò, & excoluerunt infinitis commentariis illos duntaxat, qui visi sunt dissertationibus fovendis idonei: ut, qui sunt ex Organo, ex Acroasi, ex Metaphysica, & alii. Illi enim solummodò sunt scholis digni judicati, qui hujus farinae sunt, & in quibus (ut ipsi fatentur) Aristoteles habet nasum cereum: cùm in quamcumque volueris partem nullo negotio possit detorqueri. Quidni verò ita fateantur? cùm videamus semper diversissimas illorum sententias authorem Aristotelem aequo jure sibi vendicare. Sed de hoc plura dicentur inferiùs. Addo intereà, si quid fortè occurrat in istis libris verè & perspicuè dictum: illos tanti facere suam altercandi peritiam, ut nodum in scirpo, quod ajunt, quaerentes, indignum Philosophica gravitate judicent, nisi & circa illud graves difficultates excitare valeant. Solent nempe argumenta undequáque congerere, quae deinde absque ulla prorsus utilitate dissolvere possint: non secùs ac pueri extruunt ex luto casulas, quas deinceps non minore oblectatione demoliantur. CAETERVM verò post graves illos Authores è scholis ejectos, nuncium quoque remiserunt iis Philosophiae partibus, quae tractari debuerant citra rixas & contentiones.","prev":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 8","label":"PRIMI LIBRI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/8"},"next":{"citation":"Exercitationes paradoxicae 10","label":"PRIMI LIBRI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/10"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae","quality":"ocr"}}